{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 192","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/192.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"à qua fronte Siciliae flumen Hirminium; opidum Camarina; fluvius Gelas. Scylax, in Circumnavigatione: Ἀπὸ Παχύνου δὲ πόλεῖς Ἑλληνίδες αἱδε· Καμαρίνα, Τέλα, Ἀκραγας, Σελινοῦς, Αἰλυβαιὸν ἀκρωτήριον. Id est: A Pachyno urbes Graecae sunt istae; Camarina, Gela, Acragas, Selinûs, Lilybaeum promontorium. Hodiè io ex urbe tam celebri nihil reliquum est, praeter nomen & antiquorum moenium, quorum ambitus ad CIƆ1O passus patet, & aedificiorum tenueis reliquias: nam patrum nostrorum memoriâ, omnia reliqua vetustatis monumenta in opidum, cui vulgare nomen Terra nuova, XvIII millia passuum hinc dissitum, translata sunt. Turris tamen seu specula quadrata, elegantis operis atque eximiae magnitudinis, è ruinis eius paullo antè erecta fuit; Torre di Camarana etiamnunc vulgò nuncupata. A Syracusanis olim conditam fuisse urbem auctores sunt, Thucydides, Marcianus Heracleensis, ac Strabo. Ex his Strabo lib. VI; Καμαρίνα, inquit, ἅποικος Συρακουσίων. id est; Camarina colonia Syracusanorum. Tempus etiam adjicit Thucydides lib. VI. Καὶ Καμαρίνα, inquit, τοπρῶτον ὑπὸ Συρακουσίων ᾧκίσθη, ἔτισιν ἐγγύτατα πέντε καὶ 20 τριάκοντα καὶ ἑκατὸν μὲ Συρακουσῶν κτισιν. Ἀναστάντων δὲ Καμαριναίων γνομένων πολέμῳ ὑπ Συρακουσίων δι ἀπίστασιν, χρόνῳ Ἰπποκράτης ὕστερον, Γέλας τύραννος, λύτρα ἀνδρῶν Συρακουσίων αὐχμαλώτων λαβὼν τὴν γῦν Καμαριναίων, ἀυτὸς οἰκιστὴς γνόμενος κατῷκισε Καμαρίναν. καὶ αὗθις ὑπὸ Γέλωνος ἀνάστατος γρομνη, τοτρίτον κατωκίσθη ὑπὸ Τέλωνος. Id est: Camarina quoque primùm à Syracusanis fuit condita, annis fermè CXXXV postquàm Syracusae conditae. Quum autem Camarinenses ob defectionem à Syracusanis bello essent ejecti; post aliquanto Hippocrates, Gelae tyrannus, pro redemtione Syracusanorum, quos captivos habebat, Camarinensium agro accepto, ipse coloniae deductor Camarinam iterum condidit atque incolis frequentavit. Et quum rursus à Gelone sedibus moti essent; mox jam tertiò per eumdem Gelonem Camarina frequentata est. Syracusas conditas fuisse à Corinthiis, Archià duce, 3o Olympiadis XI anno 11, ante natum Iesum anno 19CCXXXV, suprà cap. 11 & XII ostensum est. Condita igitur Camarina fuit circa Olympiadem XLV; annis ante natum Christum circiter 19C. Anno XLVI pòst, quàm condita fuit, it erum fuisse ab iisdem Syracusanis eversam, auctor est praedictus Marcianus, in Oxbis descriptione, his versibus:","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 191-7","label":"CAMARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/191-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/191-7"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 192-2","label":"CAMARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/192-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/192-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}