{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 231-2","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 231-2","ref":"231-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/231-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/231-2.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Nisi fortè eminere heic dictum voluerit, pro excurrere. Opidum memoratur Polybio, Ciceroni, A. Hircio, Livio, Diodoro, Straboni, Plinio, Frontino, Ptolemaeo, Solino, Itinerariis, Stephano, Eustathio, Zonarae, & aliis. Apud Ptolemaeum ita legitur in vulgatis exemplaribus: Αιλυβαίων πόλις καὶ ἄκρᾳ. id est: Lilybaeorum opidum & promontorium. Omnino scribendum ego censeo, Λιλυβαῖον, ut omnes reliqui auctores: id est; Lilyhaeum opidum & promontorium. Stephani epitomator: Αιλυβαῖον, ἡ πρὸς δύσιν ἄκρα τῆς Σικελίας. ἔστι δὲ καὶ πόλις. Id est: Lilybaeum, promontorium Siciliae, ad occasum Solis spectans. est & opidum eodem nomine. Cicero, in Divinatione in Q. Caecilium: Si literas Graecas Athenis, non Lilybaei didicisses. Et in Verrem lib. II: Quantum ab negotiatoribus, qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panormi, qui Lilybaei negotiantur, esset coactum. Strabo, lib. VI: Τῶν δὲ λοιπῶν τῆς Σικελίας πλευρῶν, ἡ μὲν ἀπὸ τοῦ Παχύνου πρὸς τὸ Λιλυβαῖον διήκουσα ἐκλέλειπται τελέως, ἔχνη τινὰ σώζουσα τῶν ἀρχαίων κατοικιῶν. Ἀκράγας δὲ καὶ τὸ Λιλυβαῖον ἔτι συμμνει. Hoc est: De reliquis Siciliae lateribus id, quod à Pachyno ad Lilybaeum protenditur, prorsus desertum est. vestigia tantùm antiquorum opidorum quaedam restant. Agrigentum tamen atque Lilybaeum supersunt. Hodiè in ruinis eius exstructa exstat urbs inter primas Siciliae celebris, vulgò Marsalla dicta. juxtà verò antiquae urbis moenium, aquaeductuum, aedificiorumque conspiciuntur reliquiae. PORTVM fuisse ad dictum opidum, patet ex hisce A. Hircii verbis, in libro de Bello Africano perscriptis: Caesar, itineribus justis confectis, nullo die intermisso, ad XIIII Kal. Ian. in Lilybaeum pervenit. statimque ostendit, sese naveis velle conscendere. Et exiguo pòst: Interim in dies & naves longae adaugeri, & onerariae complures eodem concurrere. Item ex his Livii in lib. XXV: T. Octacilius cum quinqueremibus LXXX Vticam ab Lilybaeo transmisit.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 231","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/231"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 232.1-3","label":"232.1 to 232.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/232.1"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}