{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 237-3","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 237-3","ref":"237-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-3.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"numero, ἐκ τῆς Δρεπάνης, an verò non opidum, sed agrum circumjectum ceu gentilitio vocabulo intellexerit, adhuc dubium est. Nummi quidem antiqui typus exstat in Goltzii Siciliâ cum inscriptione APEHANΩN. sed & hoc ipsum anceps est. nam licèt pleraque Graecorum numismata opidanorum ferant nomina; tamen apud eumdem Goltzium VIII reperiuntur cum titulo urbis Γέλας: & in uno scriptum est urbis nomen φιντία. Proinde minimè dubitandum fuerit, quin ille nummus Δρεπανῶν, non opidanorum, sed opidi ferat nomen. Sed in eiusdem libri XXIIII Eclogis posteà corrupto loco memoratur τῆς Καταάνης φρούριον Ἰτάλιον: quod ego mox infrà docebo legendum esse τῆς Δρεπάνης φρούριον Αἰγίθαλλον: id est; Drepani agri castellum Aegithallum. Caeterùm Stephani epitomator gentilitium habet Δρεπανος, id est, si Latino ore formes, DREPANENSIS. at ipsis Latinis in usu fuit DREPANITANVS. Donatus, in Virgilii locum proximè scriptum commentans: Aeneas Drepanitano adplicat loco, quod acciderat fatorum ratione. Priscianus lib. 11: A Caralibus, Caralitanus; à Taurominio, Taurominitanus; à Cephaloedio, Cephaloeditanus; à Drepano, Drepanitanus. Cicero, in Verrem lib. 1111: Non tibi objicio, quòd hominem dignissimum tuis moribus, Apponium, Niconis filium, Drepanitanum, omni argento optimè facto spoliasti ac depcenlatus es. taceo. non enim putat ille sibi injuriam factam: proptereà, quòd homini jam perdito, & collum in laqueum inserenti, subvenisti, quum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es. De ipsà urbe ita tradit auctor De viris illustribus: Atilius Calatinus, dux Romanorum adversùs Carthaginienseis missus, ex maximis & munitissimis civitatibus, Ennâ, Drepano, Lilybaeo, hostilia praesidia dejecit. Suam aetatem, non qua haec gesta sunt, respexisse videtur hic scriptor. nam Ennam inter maximas Siciliae umquàm fuisse computatam civitates, nusquàm reperias.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 237-2","label":"LILYBE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/237-2"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 238","label":"LILYBE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/238"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}