{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 258","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/258.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Id est: Phoenodimas quidam Troianus svasit Troianis, Hesionen ceto uti exponerent; metuens tribus filiabus suis, ne eas exponerent: persvasitque, uti id facerent. At Laomedon, iratus Phoenodamanti, nautis Siciliensibus dedit filias illius, feris pabulum objiciendas. Hae in Siciliam delatae, Veneris ope servatae sunt. Quarum unam Crimissus amnis, cani similis factus, compressit: progenuitque ex eà Aegesten: qui treis in Siciliâ condidit urbeis; unam, quam ab nomine suo dixit Aegestam; alteram, Erycem; tertiam Entallam, sive Atallam, ex uxoris nomine dictam. quidpe Stylla vocabatur uxor eius, quam duxerat. Caeterùm in Dardaniam profectus Aegestes, spurium Anchisae filium, nomine Elymum, deduxit in Siciliam. Pro vitiato vocabulo Στυλλα legendum 1o λίθυλλα, ipse satis convincit Tzetzes, anteà ita scribens: Ναύαιθος ποταμός ἐστιν Ἰταλίας. ἐκλήθη δὲ οὕτω, καταὰ μὲν Ἀπολλόδωρον καὶ λοιποὺς, οτι μὲ τὴν Ἰλίου ἄλωσιν αἱ Λαομέδοντος θυγατέρες, Πριάμου δὲ ἀδελφαὶ, λιθυλλα, Ἀστυόχη, Μηδεσικάστη, μκαὰ τῶν λοιπῶν αἰχμαλώτων ἐκεῖσε γεγονῦαι τῆς Ἰταλίας, εὐλαβούμεναι τὴν Ἑλλάδος δουλείαν, τὰ σκάφη ἐνέπρησαν. Hoc est: Nauaethus Italiae est fluvius; sic dictus, ut auctor est Apollodorus & reliqui, quòd, Ilio capto, Laomedontis filiae, Priami sorores, Aethylla, Astyoche, & Medicaste; cum caeteris captivis hoc Italiae tractu exsistentes, quum servitudinem Graeciae formidarent & effugere cuperent, naveis incenderunt. Immane certè dictu, in quantum auctores isti super antiquissimis Troiae sive rebus gestis sive fabulis inter se ubique discrepent. Vnus hic noster Isacius Tzetzes, quum tam disertis heic verbis Aethyllam fecerit unam è tribus filiabus 20 Laomedontis; cui tamen posteà cum reliquis auctoribus unam adscribit, ut suprà citatum, solam Hesionen: postmodò eamdem Aethyllam Aegestae adpellat uxorem. quamquàm etiam anteà Aethyllam, Laomedontis filiam, simul cum reliquis duabus sororibus in Italiâ mansisse dicat. Elymum Virgilius Sicanum facit eodem Aeneid. lib. V, his versibus: Vndique conveniunt Teucri mistique Sicani. Nisus & Euryalus primi. Euryalus formâ insignis, viridique juventâ; Nisus amore pio pueri. quos deinde sequutus Regius egregiâ Priami de stirpe Diores. Hunc Salius simul & Patron: quorum alter Acarnan Alter ab Arcadiâ, Tegeae de sangvine gentis. Tum duo Trinacrii juvenes, Elymus Panopesque; Adsveti silvis, comites senioris Acestae. Ad quae ita Servius: Ecce, uti subtiliter Elymum cum Aceste ad Siciliam dicit venisse, quum","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 257-3","label":"PORTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/257-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/257-3"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 258-2","label":"PORTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/258-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}