{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 280","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/280.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"MERENSES. Dario, Hystaspis filio; qui imperium Persarum suscepit anno 1111 Olympiadis LXIIII; regnavitque annos xXXVI. Μυθολόγοι quidam poste à originem urbis antiquissimae Herculeis fabulis adscripserunt. Sed ἑτυμολογία vocabuli Σολόεις, sive Σολοῦς, licèt sit Graeca; tamen unde id sic dictum fuerit, haud facile dispectu. eaque ipsa causa fuit, cur eam ex dictis fabulis grammatici illi μυθολόγοι derivare conati sint. Sequitur à Solunto post XII millia passuum ὁ Ἰμέρας ποταμὸς, HIMERA fluvius: ad cuius ostium olim in laevâ ripâ fuit Ἰμέρα πόλις, HIMERA urbis postea verò, Himerâ destructâ, haud procul à dextrâ ripâ alia fuit urbs, Θερμὰ ὕδατα, cognomento Ἰμεραῖα, id est, AQVAE CALIDAE HIMERENSES, sive Θερμαὶ 10 Ἰμεραῖαι, THERMAE HIMERENSES dicta. quae urbs hodieque in primis Si cularum urbium splendida & incolis frequens, Termini vulgò vocatur. unde & Himera fluvius cognominatur nunc Fiume di Termini. Stephani epitomator: Ἰμέρα, πόλις Σκέλίας. Ἐκάτατος Εὑρώπη. ὁ πολίτης, Ἰμεραῖος. ἔστι καὶ ποιαμὸς ἴμερας, ὡς Νικάνωρ. [δ est: Himera, urbs Siciliae; auctore Hecataeo, in Europâ. Opidanus inde dicitur Himeraeus. Est & amnis Himera; auctore Nicanore. Et alibi: Ἀκράγαντες, πόλεῖς πέντι· Σκελίας, ἀπὸ ποταμοῦ παραῤῥέοντος. φησὶ γὰρ Λοῦρις, ὅτι αἱ πλεῖσται τῶν Σικελικῶν πόλεων ἐκ τῶν ποταμῶν ὀνομάζονται. Συρακούσας, Τέλαν, [μεραν, Σελινοῦντα, καὶ φοινικοῦντα, καὶ Ἐρύκην, καὶ Κάμικον, Ἀλυκον τε καὶ Θερμὸν, καὶ Καμαριναν. Id est: Acragantes urbes quinque sunt. una Siciliae, ab flumine praefluente dicta. Ait quidpe Duris, plerasque Sicularum urbium ab amnibus cognomenta accepisse; Syracusas scilicet, Gelam, Himeram, Selinuntem, Phoenicuntem, Erycen, Camicum, Halycum, Thermum, Camarinam. Vibius in Catalogo amnium: Himera opido Thermitanorum dedit nomen Himerae. Plinius, lib. III, cap. VIII: Opida, Panor. mum, Solùs, Himera, cum fluvio; Cephaloedis. Ptolemaeus: Πάνορμος, Ἐλευθέρου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Σολοῦς, Θερμαὶ Ἰμεραῖαι πόλις, [μέρα ποταμοδ ἐκβολαὶ, Κεφαλοιδις. Id est: Panormus, Eleutheri amnis os, Solùs, Thermae Himerenses urbs, Himerae fluvii ostium, Cephalaedis. Falsò heic atque imperitè Himeram fluvium postponi Thermis, id est. Aquis calidis Himerensibus, ipsa rerum experientia docet. quidpe Aquae istae calidae etiamnum in praedictâ urbe Termini exstant celeberrimae. flumen autem, quod cognomentum ab urbe nunc habere dixi, esse antiquorum Himeram, Melae ma30 ximè ostendit testimonium; quod lib. 11, cap. VII, tale est: De amnibus Himera referendus: quia in mediâ admodùm insulâ ortus, in diversa decurrit: scindensque eam utrimque, alio ore in Libycum, alio in Tuscum mare devenit. Haec sanè fluvii septemtrionale insulae litus & Tuscum mare petentis descriptio nulli alii circa prae dictas Thermas amni convenit, nisi uni illi, quem Fiume di Termini cognominari dixi. hic quidpe, totius huius litoris fermè maximus, solus in mediâ admodùm insilâ, quà ea inter septemtriones & austrum panditur, inter duo opida Prizzi & Camarata exoritur. De eodem amne sic Vibius, loco praedicto: Hoc flumen in duas findi parteis, ait Stesichorus: unâ in Tyrrhenum mare, altera in Libycum decurrere. Et Silius Italicus, lib. XIIII:","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 279-2","label":"ORETHVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/279-2"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 280-2","label":"MERENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/280-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/280-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}