{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 29","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/29.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Verba eius haec sunt: Postquàm Italus consenuit, Morges illius loco regnavit. Huius tempore Româ venit vir quidam profugus, nomine Siculus. Sub initium verò eiusdem libri, τὴν ἡγεμόνα, inquit, γῆς καὶ θαλάσσης ἀπάσης πόλιν, ἦν νῦν κατοικοῦτι Ἴωμαῖοι, παλαιότατοι τῶν μνημονευομένων λέγονται κατασχεῖν βάρβαροι Σικελοῖ, ἔθνος ἀυθιγνὲς. χρόνῳ δὲ ὕστερον Ἀβοριγῖνες ἀὐτὴν παραλαμβάνουσι, πολέμῳ μακρῷ τοὺς ἔχοντας ἀφελόμὲνοι. Hoc est: Vrbem terrae marisque totius principem, quam nunc Romani habitasit, primi in omni memoriâ tenuisse feruntur barbari Siculi, gens indigena. Aliquanto post, pulsis longo bello antiquis dominis, Aborigines eam occuparunt. Idem posteà repetit, initio libri I1. Non tantùm urbem Romam, sed etiam quod posteà dictum est Priscum Latium, simulque proximae Etruriae magnam eos tenuisse partem maritimam, longo percenset sermone dicto lib. 1. Tandem Aboriginum simul & Pelasgorum armis pulsos, inferiorem petiisse Italiam, atque inde in Siciliam transfretasse, ibidem enarrat. Huc jam congruit, quod Thucydides loco suprà scripto tradit, Siculos ex Italiâ, fugienteis Opicorum vim, in Siciliam trajecisse: & praedictus Antiochus, praescripto loco apud Dionysium; Siculas fuisse Italiâ exactos Oenotrorum Opicorumque copiis. quidpe Opici tunc habitabant Campaniam ad Silarum usque amnem: hinc verò ad fretum usque Siculum Oenotri; qui & Itali, & Morgetes tum adpellabantur promiscuè. A Morgete itaque, Oenotrorum rege, quum Siculorum sive dux sive rex unà cum gente suâ hospitio receptus esset, Oenotrorum quoque gentem suo imperio subjicere haud dubiè conatus est. quam rem indignè ferentes Oenotri, suis sedibus, priscae illius Italiae finibus, eos excedere compulerunt. Illi πανδημεὶ, ut ait Diodorus, id est, universâ cum gente, seu universis cum familiis in Siciliam trajecerunt. cui haud obscurè adsentitur Dionysius quoque, dicto lib. 1, his verbis: Τὸ μὲν οὖν Σκελικὸν γένος οὕτως ἐξέλιπεν Ἰταλίαν. id est: Atque ita Siculum genus reliquit Ita liam. Erravit itaque heic quoque Thucydides; qui loco suprà perscripto, (modò is mendo careat) suâ adhuc aetate Siculos quosdam Italiam incoluisse tradit. quod omnium aliorum scriptorum de his oris nequaquàm admittunt historiae","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 28.10","label":"GIGANTES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/28.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/28.10"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 29.1-3","label":"29.1 to 29.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/29.1"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}