{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 296","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/296.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"aquae ductus etiam lateritii ruinae, quo, quòd natura opidum aquarum esset indigum, ex fonte Favarottâ, passuum millia inde II austrum versùs, aquae in urbem deducebantur, adhuc supermanserunt. Id verò urbem Calatam olim fuisse Ciceroni, non temerè, ut credam, adducor. nam, quum Ptolemaeus Calactam in hac orâ collocet, & Diodorus, lib. XII, eam ad pulcrum Siciliae hoc litus (quod ipsum Calata & eius nomen Graecis sonat) fuisse conditam, scribat; etsi ille eam paullo superiùs inter Aluntium & Alesam posuerit; quum tamen nullum sit aliud praeter hoc totâ hac orâ pulcrum litus, huiusque aliqua 1o exstent vetustatis monumenta; frustra mihi videor diutiùs apud Ptolemaeum de eo ambigere, quod oculis decisum habere arbitror. Fateor equidem, nullum pulcrum esse inter Caroniam, quam Fazellus interpretatur Alesam, & Rosmarinum flumen litus. at ipsam Caroniensem oram esse Pulcrum illud litus, sive Καλὴν ἀκτὴν, inter Alesam & Aluntium, satis superque suprà demonstratum est. Idem Fazellus posteâ, cap. v: Agathyrium vetustissima urbs deinceps (post Fitaliae ostium] ad passuum millia X occurrit Ptolemaeo: quam Strabo & Plinius Agathyrsum adpellant. Sita erat ad latus promontorii, quod aetate meà Orlandi caput nominatur, tota Siciliâ notissimum; ut Strabo lib. VI scribit. qui eo loco eam constituisse videtur, quum ab Alesa XXX passuum millia totidemque à Tyndaride distantem fuisse tradit. Hodiè prorsus exstincta est: & vix minima in agro S. Martini, qui to 20 tus aratur, lapidum laterumque jacentium, aquae ductuum praetereà vetusti operis, antiquitatis suae relinquit monumenta. Ad IIII posteà passuum millia Nasi fluvii exstat ostium. At verò ex ipsâ istâ Strabonis positione Agathyrnum fuit eo situ, ubi nunc est praedictum opidum S. Marci. hinc quidpe ad Alaesum amnem xxx circiter sunt millia; totidemque ad divam Mariam Tyndaritanam. ad quem locum Fazellus, in introitu operis sui, à promontorio Orlandi & Agathyrso suo XXiIIi haud ampliùs computat millia. atque id quidem rectiùs, quam loco proximè scripto XIII millia inter Fitaliam & Nasum amneis; quae re verâ vix X esse, ego pede meo deprehendi. Fuisse aliquod olim apud Orlandi promontorium opidum, haud equidem, tantis exstantibus Fazelli aetate vestigiis, negare ausim. at id quodnam fuerit, juxtà cum illo omnibusque reliquis Siculis scriptoribus me ignorare, lubens fateor. quin plura fuisse totâ insulâ opida, quàm quorum vocabula veteres auctores literarum monumentis tradiderunt, omnino mihi persvadeo. Apud Silium, lib. XIIII, in recensione opidorum, quorum alia in Romanorum, alia in Poenorum parteis, bello Punico tertio, concesserunt, haec leguntur: Adranum Ergentumque simul, telaque superba Lanigerâ Melite, & litus piscosa Melacte, Quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo Coeruleis horret campis pascentia cete. Ex his Melacte, nulli alii auctori memorata, nisi corrupta vox sit à genuinâ Calacte;","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 295-3","label":"ALVNTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/295-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/295-3"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 296-2","label":"ALVNTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/296-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/296-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}