{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 307","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/307.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Αέγεται δὲ καὶ ἐν Σκελία τῆς λεσσηίας ἐν τὰῖς καλουμέναις Μύλαις ταχεῖαντινα γίνεσθαι τὴν τελείωσιν τῶν ἔψλων· ἀγαθὴν καν δαφερίντως εἶναι τὴν χώραν, ὥσττι τριάκοντα χόας ποιεῖν. ἔχειν δὲ καὶ νομας θαυμαστὰς ὅλήν. Id est: In Siciliâ quoque apud Mylas, Messanensis agri opidum, celerem quamdam fieri aiunt serctinorum consumationem: regionemque vehementer esse fertilem; adeò, uti xxx reddere choas valeat: pascua item omnem habere miranda. Hinc illa fabula de Solis bobus, in hoc litore pascentibus, conficta est. unde ille Ovidii praescriptus versus; Sacrarumque Melam pascia laeta boum. Et Apollonii Scholiastes in Ἀργοναυτικῶν lib. 1111: Τίμαιος Θρινἀκίαν φησὶ καλεῖσαι τὴν Σκελίαν, ὅτι τρεῖς ἄκρας ἔχει. οἱ δὲ ἱστορικοὶ Θρίνακὸν φασιν ἄρξαι τῆς Σικελίας. Μύλας δὲ χερρόννησον Σικελίας, ἐν ἢ αἱ τοῦ Πλίου βοες ενέμοντο. Hoc est: Timaeus ait Thrinaciam dictam fuisse Siciliam, quòd tria habeat promontoria. rerum verò scriptores Thrinacum tradunt iniperasse Siciliae: Mylas autem esse peninsulam Siciliae, in qua Solis boves pascebantur. Plinius, lib. II, cap. XCVIII: Circa Messanam & Mylas fimo similia exspiuntur in litus purgamenta. unde fabula, Solis boves ibi stabulari. Seneca, Natural. quaestion. lib. III, cap. XXVI: Hec quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantùm lutum, sed folia testasque, & quidquid putre jacuit, expellant: ubique autem facit mare. cui haec natura est, ut omne immundum siercerosumque litoribus impingat. quaedam verò partes maris id certis temporibus faciunt: ut circa Messanam & Mylas fimo quiddam simile, turbulentum in litus maris profert; fervetque & aestuat, non sine odore foedo. Idem etiamnunc certis temporibus fieri, incolae adfirmant. Porrò Appianus, dicto Civil. bellor. lib. V: O Καῖσαρ κατέχε Μυλῶν καὶ Ἀρτιμισίου, πελίχνης βραχυτάτης, ἐν ἥ φασι ταὸ Ἡλίου βοῦς γνέσθαι, καὶ τὸν ὑπνον Ὀδυσσεῖ. Id est: Caesar Mylas occupavit & Fanum Dianae, opidulum perexiguum: apud quod Solis loves fuisse, somnumque Vlyssis factum tradunt. At Homerus, qui primus huius fabulae auctor creditur, non ad hoc Siciliae litus, sed ad orientale eius latus extra fretum adpulisse Vlyssem narrat. à Circaeo quidpe Italiae promontorio, Circes domicilio, & a Sirenum scopulis per fretum praeter Scyllam & Charybdin ad Solis boves eum navigasse fingit: inde verò post somnum & commestos à sociis boves solventem, tempestate ad Charybdin fuisse rejectum; atque hinc ad Ogygiam Calypsûs insulam; ac tandem ad Scheriam sive Phaeaciam, quae posteà Corcyra dicta fuit. Verba poëtae","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 306.5-8","label":"306.5 to 306.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/306.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/306.5"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 307-2","label":"FACELINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/307-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/307-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}