{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 335.4-7","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 335.4-7","ref":"335.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/335.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/335.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/335.4.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"sed Ergetium heic fuisse vetus opidum, infra ostendam. Est praetereà inter hunc locum & Ennam alius locus, de quo ita Fazellus, decad. 1, lib. X: Rosmanus quoque locus est, VI passuum millibus ab Ennâ dissitus; ubi dirutae urbis arcisque ignorata adhuc sunt monumenta. Has igitur ego veteris Magellae censuerim esse ruinas. Infra dictam Catanensis agri Hyblam, haud procul Symethi ostio perantiMVRGEN40 quum fuit opidum, cuius nomen variè apud auctores formatum observo: nam TIVM opiapud Silium ac Stephanum legitur Μοργνεια, MORGENTIA; & apud eumdem dum. Stephanum Μοργέντιον, MORGENTIVM: apud Strabonem Μοργάντιον, MORGANTIVM: apud Livium MVRGANTIA. & opidani inde sunt apud Ciceronem in Verrinâ 111, ac Plinium lib. 111, cap. VIII, MVRGENTINI; apud Stephanum Μὀργεντῖνοι, MORGENTINI. Diodoro autem ipsa urbs vocatur derivativo vocabulo Μοργαντινα, MORGANTINA. Latini quidem auctores plerique Graecorum o in hoc vocabulo verterunt in u; ut in innumeris aliis vocabulis. Apud Livium, lib. XXVI, ita scriptum est: Post profectionem ex Siciliâ Marcelli, Punica classis octo millia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentinae desciverunt ter50 rae. At mox: Murgantiam Hispanis ex senatusconsulto tribuit. Plinius lib. XIIII, cap. 11; quod est de generibus vitium: Surrentinis tamen efficacissima testis, Vesuvio tenus. ibi enim Murgentina è Siciliâ potissima, quam Pompeianam aliqui vocant. Stephani epitomator: όργντιον, πόλις Ἰταλίας, ἀπὸ Μοργήτων. λέγεται καὶ Μοργντια. τὸ ἐθνικὸν Μοργντῖνος καὶ Μοργίτης. Id est: Morgentium, opidum Italiae, à Morgetibus dictum. Dicitur etiam Morgentia. Gentilitium inde Morgentinus, & Morgites dicitur. Lege Μοργήτης, Morgetes; ut ipse habet in iisdem verbis auctor. Sed is solens suo more Siciliae Murgantiam confudit cum Samnitum in Italiâ Murgantiâ; quam Livius lib. X memorat. In Samnium usque olim pertinuisse Morgetum in Italiâ fineis, apud neminem auctorum hactenus reperi. De Siciliae autem Morgetibus, qui ex antiquissimâ illâ apud Siculum fretum Italiâ sive Oenotriâ in Siciliam transmigraverunt, ita tradit Strabo lib. VI: Ἀντίοχος δὲ τὸ παλαιὸν ἅπαντα τὸν τόπον τοῦτον οἰκῆσαι Σικελοῦς φησι, καὶ Μόργητὰς διαραι εἰς τὴν Σικελίαν ὕσερον, ἐκβληθέντας ὑπὸ τῶν Οἰνώτρων. φασὶ δέ τινες καὶ τὸ Μορράντιον ἐντιόθεν τὴν πρόσηγορίαν ἀπὸ τῶν Μοργήτων ἔχειν. Id est: Antiochus tradit, totam istam regionem priscis temporibus fuisse à Siculis habitatam.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 335.1-3","label":"335.1 to 335.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/335.1"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 336.1-4","label":"336.1 to 336.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/336.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/336.1"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}