{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 341","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 341","ref":"341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/341.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"sic quidpe superiore loco perscriptis verbis Diodorus subjicit ista: Δουκέτιος οὐν τὴν Παλίκὴν κτισας, καὶ παραλαβὼν ἀὐτὴν ἀξιολόγῳ τεῖχει, κατεκληρούχησε τὴν ὅμορον χώραν. Συνέβη δὲ τὴν πόλιν ταύτυν, δὰ τὴν τῆς χώρας ἀρετὴν καὶ διὰ τὸ πλῆθος τῶν οἰκητόρων, ταχεῖαν λαβεῖν αὕξησιν. Οὐ πολὴν δὲ χρόνον εὑδαιμονήσασα κατεσκάφη, καὶ διέμεινεν ἀοίκητος μέχρι τῶν καθʼ ἡμᾶς χρόνων. περὶ ὧν τὰ κατὰ μέρος ἀναγράψεμεν ἐν τοῖς εἰκείοις χρόνοις. Id est: Ducetius itaque, quum Palicen, ab se conditam, muro egregio cinxisset, agres circumjacenteis civibus divisit. Quae urbs simul ob soli ubertatem simulque propter incolentium multitudinem brevi mirum in modum crevit. At non diuturna fuit ea felicitas. siquidem haud ita multo post diruta est; & ad hoc usque tempus irreparata jecit. qua de re suo deinde loco singulatim dicemus. Eà de re nulla alibi, neque apud ipsum Diodorum, neque apud alium quemquam auctorem, exstat mentio. Incolas Palicae ad pristinam suam inde redisse sedem in Menas opidum, certum est; quando id in hanc usque diem eodem loco ac nomine durat; Cicero verò ac Plinius suorum temporum citant opidanos Menenios, sive Menaninos; & opidum etiam Ptolemaeus Menas. de quo ita Fazellus, dicto decadis 1 lib. X: Arcem habet & moenia adhuc antiquissima. In eâ quoque urbe eiusque circùm agris numismata, in aere atque argento insigniter quidem expressa, cum hac inscriptione, MENENON, passim effodiuntur: visanturque veterum operum plerisque in locis non obscura monumenta. Caeterùm duo millia passuum, ut suprà commemoravi, versùs septemtriones ab Menis opido occurrit Μεναῖς illa κρήνη, id est, FONS MENENSIS, sive MENENIVS: de quo ita Vibius, in Catalago fontium: Menais, Leontinorum: per quem cives eiuloci jurare timent. Idem & Παλικίνη κρήνη, PALICINVS fons, ab adposito templo Palicorum, dictus est; & item Αίμνη Παλίκων, id est, LACVS sive STAGNVM PALICORVM; & Κρατῆρες Παλίκων, CRATERES PALICORVM: poëtis autem, usitatissimâ eorum licentiâ, plurali numero, Stagna & Lacus Palicorum; quamquàm unus tantùm omni aevo fuerit lacus sive unum stagnum, ex quo crateres aquas sursum ejiciunt; ut mox patebit. Virgilius igitur, Aeneid. lib. VIII ita canit: Stabat in egregiis Arcentis filius armis; Pictus acu chlamydem, & ferrugine clarus Iberâ; Insignis facie: genitor quem miserat Arcens, Eductum Martis luco, Symaethia circùm Flumina, pingvis ubi & placabilis ara Palici. Ad hos versus Macrobius, Saturnalior. lib. V, cap. XVIIII, ita commentatur: Quis","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 340.10","label":"ERGETIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/340.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/340.10"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 341-2","label":"ERGETIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/341-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/341-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}