{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 355.5-6","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 355.5-6","ref":"355.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.5.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Loca huius inter Phintiam & Pachynam orae, à quibus plagias ac refugia Antoninus in dicto itinere maritimo cognominavit, fuisse mediterranea, satis ex suprà disputatis patuit. In praedicto igitur itinere, inter plagam Hyblae & refugium Apollinis xx ponit millia; ut omnia eius, quae hactenus reperta, exhibent exemplaria. tot millia hodiè reperiuntur inter ostium Hirminii Hyblensis amnis & litus opido, cui vulgare nunc vocabulum Spaccafurno, proximum. nam intus à dicto amne ad opidum Scicali millia sunt VII: hinc verò Spaccafurnum usque XIIII. TEMPLVM igitur illud APOLLINIS LIBYSTINI apud Pachynum promontorium eodem situ fuisse judico, ubi nunc opidum Spaccasurnum conspicitur, x millia passuum ab extremo Pachyni excursu dissitum. de quo Fazellus, decad. 1lib. X ita scribit: Motysed Ypsa Silio dictum, opidulum cae dextrorsum ad passuum millia VI Spaccafurnus vulgò, Sic sanè satis simpliciter, & subest. cuius in valle, paullo suprà, magnae spectantur ruinae. At Silius nullius opidi, sed sine ullâ demonstratione, opidum istud ex Silio citat. fluminis Hypsae meminit: cuius nominis duo fuerunt inter Pachynum & Lilybaeum amnes; quorum alterum cap. xv, alterum cap. XVIII, libri primi, exposuimus. Verba","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 355.1-4","label":"355.1 to 355.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355.1"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 355","label":"TIMPIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/355"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}