{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 39-3","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 39-3","ref":"39-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-3.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"CILIENSES. λυδες ἄλληνες, εἰσὶ Σκελιῶται, ὡς Ἰταλιῶται. id est; Insulanorum qui sunt indigenae, quondam Ligures ex Italiâ profecti, dicuntur Siculi: advenae autem Graeci sunt Siceliotae; ut Italiotae. Sed haec ex Stephano grammatico habuit Constantinus: quem exiguo antè citavit. quidpe apud epitomatorem Stephani haec leguntur: Σικελία ἡ χώρα καὶ ἡ νῆσος. τὸ ἐθνικὸν Σικέλοι καὶ Σκελιῶται. καὶ οἱ μὲν ἀπὸ τοῦ οἰκιστοῦ καὶ ἀρχηγέτου τῆς χώρας, ἀφ οὐκαὶ ἡ χώρᾳ· οἱ δὲ ἐπιγνόμενοι, καὶ τὴν χώραν εὑρόντες προκεκλημένην, ἐπιονομάσθησαν, ὡς ἀπὸ τῆς φθίας φθιῶται, οὕτως [ἀπ] Ἰταλίας καὶ Σκελίας, Ἰταλιῶται, καὶ Σικελιῶται. Hoc est: Sicilia; regio atque insula. gentilitium, Siculi & Siceliotae. atque illi quidem ab conditore ac principe regionis; à quo & ipsa regio. advenae autem, qui terram sic adpellatam invenerunt, denominati sunt, ut à Phthiâ Phthiotae, sic ipsi ab Italiâ & Siciliâ, Italiotae & Siceliotae. Vtrosque Graecos advenas unâ eâdemque operâ innuere voluit, simul illos qui Italiae oram obsederunt coloniis suis, simulque hos, qui Siciliam occuparunt. nam utraque tellus à dictis Graecis colonis MAGNA GRAECIA adpellata fuit. Strabo, sub introitum libri VI, SICILIA de Italicis Graecis loquens: καὶ δὴ ἐπὶ τοσοῦτον ἡύξηντο, ὥς τι τὴν μαγάλὴν Ἐλλάδα ταύτὴν MAGNAE ἔλεγον καὶ τὴν Σικελίαν. id est: Adeoque eorum crevit potentia, ut ista regio simulque Sicilia GRAECIAE Magnae Graeciae nomine censerentur. Hinc etiam illud Vlyssis ad Cyclopem, apud Euri. Pars. pidem in fabulâ, quae hoc nomine inscribitur; Γῆs Γῆς γὰρ Ἑλλάδος μυχοὺς Οἰκεῖς, &π Αἴτνη τῇ πυριστάκτῳ πέτρᾳ. Id est: Terrae enim Graeciae recessus Habitas, sub Aetnâ igniferâ rupe. Sed ante Graecorum in Siciliam adventum PHOENICES quoque nonnulli unà","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 39-2","label":"PHOCENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/39-2"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 40","label":"CILIENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/40"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}