{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 397.5-8","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 397.5-8","ref":"397.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/397.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/397.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/397.5.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"In Tabulâ itinerariâ vii depictae sunt insulae inter Siciliam & Italiam, cum hisce inscriptionibus: Ins. Ostodis. Ins. Egilta. Ins. Brigades. Ins. Funicodes. In5. Dime. Ins. Herculis. Ins. Lipara. Ins. Vulcani. Ins. Strongile. De Egilta & Herculis insulâ poste40 riùs dicam. Pro Brigades scriptum fuit ab ipso Tabulae auctore Ericodes. nam proxima hinc Funicodes est eadem quae Phoenicodes; Graeca literâ q in Romanorum F mutata, & oi seu ae in u; ut factum à Poenus Punicus, à moenibus munire, à poena punire. Pro Dime scribendum Didyme. Caeterùm ex hoc novenario dictarum insularum numero natus haud dubiè ille est praedictus Servii grammatici error. Verba eius ad primum Aeneidis librum haec sunt: Novem insulae, quae sunt circa fretum Siciliae, vocantur Aeoliae, ab Aeolo rege, Hippotae silio; licèt propria nomina habeant. unde Virgilius ait, Aeoliam Liparen. Poëtae quidem fingunt, hunc regem esse ventorum; sed, ut Varro dicit; rex fuit insularum: ex quarum nebulis & fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum, ab imperitis visus est ventos suà potestate retinere. Ab Servio eumdem errorem mutuatus est alius ille grammaticus Isidorus; quem de suo posteà geminavit. Huius verba dicto Originum libro XIIII, cap. VI sunt ista: Acoliae, insulae Siciliae, adpellatae ab Aeolo, Hippotae filio: quem poëtae finxerunt regem fuisse ventorum, sed, ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum: &, quia ex earum nebulis & fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos suâ potestate retinuisse. Eaedem insulae & Vulcaniae vocantur; quòd & ipsae, sicut Aetna, ardeant. Sunt autem novem; habentes propria nomina. quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit; qui eam ante Aeolum rexit. altera Hiera vocatur; quòd sit collibus eminentissimis. reliquae verò, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Phoenicusa, Euonymos, Ericodes, Phoenicodes, quae quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ingens sanè ac grammatico satis turpis error; quum Ericodes eadem sit Ericusa, & Phoenicodes eadem Phoenicusa. De caetero vocem quae ante quoniam expungendam censeo; quae librarii ignorantiâ irrepsit. Reliquae, inquit, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. quod ex Solino mutuatus est. Sed & pro Aeoliae hoc posteriore loco Hephaestiae scripsit fortè ex eodem Solino Isidorus.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 397.1-4","label":"397.1 to 397.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/397.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/397.1"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 398","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/398"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}