{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 424","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":true,"words":321,"text":"Εἰατʼ ὀδυρόμενοι, ἡμέας ποτι δέγμενοι αἰεὶ,\nΔὴ τότʼ ἐγὼν ἑτάροισιν ἐποτρύνων ἐκέλευσα\nΑυτοὺς τ ἀμβαινειν, ἀὐά τι πρυμνησια λόσαι.\nἜνθεν δὲ προτέρω πλέομὲν ἀκαχήμενοι ἥτορ.\nEt initio libri X:\nΑἰολίὴν δʼ ἐς νῆσον ἀφικόμεθ. ἔνθα δʼ ἔναιεν\nΑἴολος Ἰπποτάδης.\nHoc est:\nCaeterùm decima tandem die conscendimus\nTerram Lotophagorum; qui floridum cibum edunt.\nHinc ulteriùs navigavimus, tristes corde:\nCyclopumque ad terram superborum atque nefariorum\nPervenimus.\nSed ipsi celsorum montium inhabitabant cacumina,\nIn speluncis cavis.\nInsula heic parva portui obtenditur\nTerrae Cyclopum; non propè, neque procul,\nSilvosa. in eà verò caprae infinitae nascuntur\nSilvestres. neque enim frequentatio hominum prohibet:\nNeque ipsam vestigant venatores, qui per silvam\nDolores patiuntur, juga montium lustrantes.\nNeque sanè gregibus depascitur neque aratur:\nSed ipsa, inseminata atque inarata diebus omnibus,\nViris caret. pascit verò balanteis capras.\nNon enim Cyclopibus naves adsunt pictae:\nNeque viri insunt navium fabri, qui elaborarent\nNaveis transtratas, quae perficerent singula;\nAd urbeis hominum euntes, veluti frequenter\nViri ad se invicem mare transmittunt navibus:\nQuique sibi insulam benè habitatam colerent.\nNeque enim maligna: sed ferret tempestiva omnia.\nInsunt quidpe prata ad litus maris cani\nIrrigua ac mollia. In primis verò perennes vites essent:\nTum aratio haud aspera: & profundus segetum campus, semper\nSuo tempore meteretur; quandoquidem pingve solum est.\nEst & portus in eà opportunus; ita, uti non opus funibus sit,\nNeque ancoras ejicere, neque rudenteis adligare:\nSed qui adpulerint, manere aliquamdiu possint; quoad nautarum\nAnimo liberet, & adspirarent venti.\nCaeterum ad initium portus aqua fluit limpida,\nFons sub specu: circùm autem populi nascuntur.\nHuc adpulimus.\nQuando autem mane-genita adparuit roseis digitis aurora,\nInsulam admirantes ambulavimus per eam.\nExcitarunt autem Nymphae, filiae Iovis aegida habentis,\nCapras montanas; ut prandium inde sumerent socii.\nCyclopum autem ad terram prospicimus, qui propè erant,\nFumumque, ipsorumque murmur, oviumque, & caprarum.\nQuando verò Sol occidit, & serum advenit,\nTum dormivimus in litore maris.\nQuando autem mane-genita adparuit roseis digitis aurora\nTum ego concione habitâ omneis adloquutus sum:\nAlii heic nunc manete dilecti mihi socii;","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 423-2","label":"BVCINNA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/423-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/423-2"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 424-2","label":"POLYPHEMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/424-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}