{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 492","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 492","ref":"492","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"FICARIA insula. COLLODES, & HERAS LVTRA, insulae. & apud Florum lib. 11 quum cap. VI legatur accusativus casus Caralim; cap. 1. genitivus est Caralae urbis: atque ita apud transscriptorem eius lornandem de Regnorum successione. Sed heic legendum esse Alariae urbis, post in Corsicâ doceboApud Procopium, Vandilicar. rer. lib. 1 & Gothicarum lib. 1111, Latini, credo, exscriptores idem currupêre genitivo casu in τς Καρνάλεως. & apud Pausaniam in Phocicis accusativo casu Κάρναλιν. Strabo lib. v ita habet: Πόλεις δʼ εἰσὶ ιον πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Κάραλις καὶ Σούλχοι. Id est: Vrbeis habet complureis; quarum praecipuae sunt Caralis & Sulchi. Ptolemaeus: Κάραλις πόλις καὶ ἄκρα. Caralis urbs & promontorium. Mela, dicto lib. 11 cap. VII: Vrbium antiquissimae Caralis & Sulchi. Claudianus de Bello Gildonico: Tenditur in longum Caralis. Livius, lib. XXIII: Navibus longis ad Caraleis subductis. Et paullo post: Manlius Caraleis se recepit. & mox: Caraleis perventurus erat. Et posteà: Caraleis exercitum reduxit. A. Hirtius, de Bello Africano: Post diem III Caraleis in Sardiniam pervenit. Et: ACaralibus secundùm terram provectus, duodetrigesimo die ad urbem Romam venit. Priscianus, lib. 11: ACaralibus Caralitanus. Mela vetustissimas Sardiniae urbeis vocat Caralin & Sulcos: nempe quia à Phoenicibus sub primum in hanc adventum conditae fuêre; ut supra è Pausaniâ intellectum est. Hinc Claudianus, dicto loco: Vrbs Lybiam contra Tyrio fundata potenti, Tenditur in longum Caralis, tenuemque per undas Obvia dimittit fracturum flamina collem. Efficitur portus medium mare; tutaque ventis Omnibus ingenti mansvescunt stagna recessu. Hanc omni petiêre manu; prorisque reductis Suspensâ Zephyros exspectant classe faventeis.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 491-4","label":"HERCVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/491-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/491-4"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 492-2","label":"HERCVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}