{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 492-2","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 492-2","ref":"492-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492-2.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Nempe sinus Caralitanus, quem ille vocat portum, & medium mare, & item stagnum ingenti recessu, unà cum ipsâ urbe, quae ad medium eius sita est, ab occasu aestivo versùs ortum hibernum prospicit Africam, quà caput eius olim erat Carthago, juxta Mercurii promontorium, quod nunc est vulgo Capo Buono. Hinc illud Plinii, lib. III cap. VII: Sardinia abest Africâ Caralitano promontorio ducenta millia. 30 Vrbs hodiè in intimo sinus recessu sita est. at olim extensam fuisse in promontorium usque, quod heic adpellat Plinius CARALITANVM, in quo nunc fanum conspicitur S. Eliae, patet ex istis Claudiani verbis: Tenditur in longum Caralis; tenuemque per undas Obvia dimittit fracturum flamina collem. Hinc etiam Ptolemaeus eodem situ ponit ipsam urbem & promontorium. Κάραλις. inquit, πόλις καὶ ἄκρα. id est; Caralis urbs & promontorium. Et ingentem fuisse utbem, testatur disertis verbis Florus, quae sunt lib. 11 cap. VI huiusmodi: Sardiniam Gracchus arripuit. nihil illi gentium feritas, Insanorumque (nam sic vocantur) imminitas montium profuêre. saevitum in urbeis, urbemque urbium Caralim; ut gens contumax & vilisque mortis saltem desiderio patrii soli domaretur. Caput igitur jan tum abinitio fuit totius insulae, postquàm à Phoenicibus condita & à Carthaginiensibus habitata est. Caeterùm sinum Caralitanum à septemtrionibus claudit promontorium, quod vulgò vocatur Capo Ferrato, & Capo di Carbonara. huic adjacent tres insulae, contra Caralitanum promontorium ab ortu sitae. Hinc Plinius, dicto lib. 111 cap. VII: Habet [Sardinia] à Gorditano promontorio duas insulas, quae vocantur Herculis; à Sulcensi Enosin; à Caralitano Ficariam: quidam haud procul ab eâ Beleridas ponunt & Colloden, & quam vocant Heras lutra. Eadem verba & Martianum Capellam in geographicis suis referre, suprà ostendimus. ubi tamen ineptè & Galatam insulam admiscuit de 5o suo; quae propiùs erat Africae litora. FICARIA insula Ptolemaeo quoque narratur: sed longiùs à Caralitano promontorio versùs ortum brumalem posita. Iuxta Plinii relationem haud dubiè fuit una ex tribus suprà dictis insulis, promontorio Carbonario objacentibus; eaque omnium Caralitano promontorio proxima. Ex reliquis duabus altera fortè fuerit illa Κολλώδης, COLLODES, Plinii, altera Hρur λουτρὰ, HERAS LVTRA sive, si Latinè malis IVNONIS BALNEAE. VItra has, versùs septemtriones, haud longè absunt aliae tres minores insulae, vulgari vocabulo sive cabulo in commune dictae Le Sangvinare. hae fortè fuerint BELERIDES BALARIDES insulae. In Tabulâ itinerariâ insula circa Caralim & Cuniculariam insulam legitur Ruraria. sed hoc fortè vocabulum corruptum fuerit à Ficaria. Porrò apud Ptolemaeum ita legitur: Κάραλις πόλις καὶ ἀκρα, Καραλιτανὸς κόλπος Σουσαλεὸς κώμη. id est: Caralis urbs & promontorium, Caralitanus sinus, Susaleus vicus. Atqui CARALITANVS sinus à Cuniculario protendebatur promontorio ad promontorium usque Carbonarium; atque in medio eius in dicto promontorio Caralitano sita erat urbs Caralis. Ptolemaeus igitur medium tantum sinum retulit.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 492","label":"HERCVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/492"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 493.1-4","label":"493.1 to 493.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/493.1"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}