{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 508","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 508","ref":"508","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/508","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/508.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"TVTELAE ara. SACRVM promontorium CENTVRINORVM opi dum. VAGVM promontorium. MANTINOνῳ προςβαλῶν, τὴν μὲν Οὐαλερίαν τὴν κρατιστὴν αὐτῆς πόλιν βία εἴλεν. Id est: L. Scipio exercitum in Sardiniam & Corsicam ducens, primò Corsicam adgressus, principem eius urbem Valeriam vi cepit. Scribe, ut antè dixi, τὴν Ἀλερίαν, Aleriam. Eadem historia apud Florum lib. 11 cap. 1 sic recensetur: L. Cornelio Scipione, quum jam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia; serpente latiùs bello, in Sardiniam annexamque Corsicam transiit. ubi & sic Caralae urbis excidio incolas terruit, adeoque omneis terrâ & mari Poenos expugnavit, ut jam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. Eadem & apud lornandem exstant verba, in libro de Regnorum successione: utrobique scribe Alariae urbis. Caeterùm Marianae quoque coloniae ruinae adhuc exstant, à mari paullum recedentes; XXII circiter millia ab Aleria dissitae. Apud Diodorum, lib. V, ut jam 19 antè citavimus, leguntur ista: Τπάρχουσι δʼ ἐν ἀυτῇ πόλεις ἀξιόλογοι δύο· καὶ τούτων ἡ μὲν Ἀλαρία, ἡ δὲ Κίκαια προσαγορεύεται. τούτων δὲ τὴν μὲν Ἀλαρίαν, φωκεῖς ἔκτισαν, καὶ χρόνον τινὰ κατοικήσαντες, ὑπὸ Τυῤρηνῶν ἐξεβλήθησαν ἐκ τῆς νήσου· τὴν δὲ Νίκαιαν ἐκτισαν Τυῤρηνοὶ θαλαττοκρατοόντες, καὶ ταὸ κατὰ τὴν Τυρρηνίαν κειμένας νῆσους ἰδιοποιούμενοι. Hoc est: Vrbes in eâ sunt duo insignes, Alaria & Nicaea dictae. Alariam Phocenses condidêre. quumque ad tempus eam inhabitassent, à Thyrrenis fuerunt ejecti. Nicoeam fundarunt ipsi Tyrrheni, quum mari potirentur; & vicinas Tyrrheniae insulas suae ditioni vendi. carent. En, ὑπάρχουσι inquit, id est, exstant; scilicet suo tempore; duae urbes insignes. quaenam igitur ista Niκata NICAEA, nec geographo nec historico aliàs ulli memorata? Vitiatum esse vocabulum, ne suspiceris, vt alterùm illud Κάλα20 ρις, en Stephani epitomator, vbi plureis eo nomine per Orbem terrarum enumerat, Πέμπτη, inquit, ἐν Κύρνῳ τῇ νήσῳ. id est: Quintâ in Corsicâ insulâ. Haec certè nulla alia fuit, quàm quae, à C. Mario deductâ eò coloniâ, dicta est Mariana. Sed inter utramque Coloniam loca ac flumina recenset Ptolaemeus ista: Ἀλερία κολώνια, Ἐοτανοῦ ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ἀρτέμιδος λιμὴν, Τουτίλα βωμὸς, Τουόλα ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Μαριανὴ πόλις. Hoc est: Aleria colonia, Rhotani amnis ostium, Dianae portus, Tutilae ara, Tuola fluminis ostium, Mariana vrbs. Ex his Poτανὸς ποταμὸς, RHOTANVS fluvius ponitur à Ptolemaeo prope ipsam Aleriam. quo situ hodiè amnis est vulgò Tavignano fiume dictus. Huic vicinum est stagnum marinum angustis faucibus, sed intus latè diffusum: 3o","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 507","label":"MARIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/507"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 508-2","label":"MARIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/508-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/508-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}