{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 73","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/73.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"τὸ δὲ Τυρσηνικὸν πέλαγος μεταζὺ Γηγίου καὶ Μεσήνης κεῖται. Λιβυστικὸν καὶ Λιγυστικον τὸ ἀντό ἐστιν. Id est: De Vlyssis sociis loquitur. hi enim tempestate abrepti circa Libyam errarunt. Duae autem sunt Syrtes: maior in Libyâ; minor verò est Charybdis. Est autem nomen loci in mari circa Messanam & Libyam; ubi Tyrrhenus cum Adriâ concurrens, saevam efficiunt Charybdim. Adria autem & Seno nomina sunt fluminum, in Ionium sinum defluentium. Scribitur verò etiam Λιγυστικας πλάκας: id est, Liguriae aequora: incolunt enim Ligures juxta Tyrrhenos. Angustum autem freti concursum dicit, quia fretum hoc in medio Adriatici Tyrrhenique maris situm est; hinc desinens, illinc incipiens. Tyrrhenum autem mare inter Rhegium & Messanam protenditur. Libycum & Ligusticum unum idemque est. O quantum nugarum. Quis geographiae adeò imperitus esse potest, uti ignoret, utramque Syrtim esse ad Africam? Quis iste & qualis potest esse Charybdis locus circa Messanam simul & Africam? Libyam item, sive Africam, eamdem esse cum Liguriâ, quis umquàm somniaverit? Tum verò non Tyrrhenum mare, sed ipsum fretum inter Rhegium Messanamque collocandum erat. Sed nugas has & delirantis grammatici somnia mittamus. Praedictus Eustathius, eodem loco, ὄτι δὲ, inquit, τὸ καταὰ τὴν Χάρυβδιν πλάσμα τοῦ ποιττοῦ ἀμπωτιν καὶ ταύτὴν ὑποβάλλει νοεῖν, σσκ ἐστιν ἀμφιβαλεῖν. id est: Figmentum poëtae de Charybdi fluxum refluxumque maris innuere, non est dubitandum. Svidas: Πρίσκος δὲ λέγει περὶ Χαρύβδεως· Παραπλεουσι δὲ τὴν Σικελίαν πρὸς τῇ Μεσσήνῃ κατὰ τῶν πορθμὸν τῆς Ἰταλίας, ἐν ᾧπερ ἡ Χάρυβδις, πνευμάτων ἐπιλαβόντων δυσαῶν, ἀὐτεῖς ἀνδράσι κατίδυζαν. ὅτι Χάρυβδις καὶ Σκύλλα ἐν στενῷ τόπῳ κειμένη, ὑποδέχεται τὰ τοῦ Ὦκεανοῦ ρεύματα, καὶ τοὺς παραπλέοντας βυθίζει. Locum esse corruptum in principio atque mutilum, tum ista, καὶ Σκύλλα, imperitissimi scioli esse improbissimum glossematium, cuivis patet. Sensus tamen hic fuerit: Priscus de Charybdi ita narrat: Praeternavigantes Siciliam versùs Messanam per fretum Italiae, in quo Charydis est, quum venti inciderent procellosi, unà cum vectoribus submerguntur. Quidpe Charybdis loco in angusto posita, Oceanique fluxus excipiens, trajicientes demergit. Ex hactenus igitur dictis, maximè verò è Thucydidis suprà scriptis verbis, clarè patet, Charybdin nihil aliud esse, quàm fretum hoc, fluxum refluxumque maris patiens, ventisque vehementioribus concussum. unde hodieque apud accolas eius antiquum illud Graecorum vocabulum τὸ Pεῦμα, quod fluxum significat, quamvis corruptum, durat. quidpe non unius tantùm loci illius sub pharo Messanensi, sed totius freti fluxum & refluxum patriâ lingvâ vocant La Rema. Ille igitur Homeri versus, quem ipse Charybdis suae sub Pelori scopulo ac caprifico gurgiti seu voragini adfinxit, de toto intelligendus est freto. Τρὶς μὲν γὰρ τʼ ἀνίησιν ἐπ᾽ ἥματι, τρῖς δʼ ἀναροιβδεῖ Ter egerit singulis diebus, terque resorbet. Quamquàm id non ter singulis diebus fiat; licet hoc eius vocabulo postmodùm usi","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 72-4","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/72-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/72-4"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 73-2","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/73-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}