{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 80","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"111; ubi de Columnis Herculis ad fretum Gaditanum ita disserit: Τὸ δὲ τὰς τησίδας ἢ τὰ ὅρη μὴ φάσκειν ἐοικέναι στήλαις ἀλλὰ δητεῖν ἐπὶ τῶν κυρίως λεγομένων στηλῶν, τοὺς τῆς οἰκουμνης ὅρους, ἢ τῆς στρατείας τῆς Ἡρακλέους ἔχει μὲν τνα νοδν. ἔθος γὰρ παλαιὸν ὑπῆρξε τὸ τίθεσθαι τοιούτους ὅρους, καθάπερ οἱ ψηγῖνοι τὴν στηλίδα ἔθεσαν, τὴν ἐπὶ τῷ πορθμῷ κειμένὴν, πυργίον τι· καὶ ὁ τοὸ Πελώρου λεγόμθνος πύργος αὐτίκεῖται ταύτῃ τῇ στηλίδι· καὶ οἱ φιλαίνων λεγόμενοι βωμοὶ, κατὰ μέσὴν που τὴν μεταζὺ τῶν Συρτεῶν γὴν· καὶ ἐπὶ τῷ ἰσθμῷ Κορινθιακῷ μνημονεύεται στήλη τὸς ἰδρυμένη πρότιρον. Id est: Quòd autem dicunt, insulas istas aut monteis non referre columnarum formam; & quòd quaeruntur columnae propriè sic dictae, quae sint terminus Orbis terrarum, & expeditionis Herculeae meta: id sanè ratione haud caret: auidpe vetusti fuit moris, huiusmodi ponere limites: quemadmodùm Rhegini columnae loco ad fretum posuêre turriculam; cui opposita est turris, quae vocatur Pelori. quales item sunt Phitaenorum arae, in medio ferè terrae, quae est intra Syrteis. qualis item in isthmo Corinthiaco memoratur posita antiquitus columna. Strabo igitur de illo Annibalici gubernatoris sepulcro seu tumulo aut nihil audivit, aut saltem nihil credidit. At neque Polybius, qui ipso bello Annibalico vixit, paulloque pòst historiam suam edidit, quidquam de isthac vocabuli origine adnotavit lib. 1, ubi Pelorum promontorium memorat, in narratione primi belli Punici. Certum igitur est, quod Servius ait, etiam ante Annibalicum bellum dictum fuisse Pelorum. Imò ipsum illud ingens montium jugum, quod hinc Messanae, ut dixi, & freto, illinc Tusco mari imminet, dictum antiquissimis huius insulae Graecis cultoribus fuit Πεληρὶς & Πελωριαξ· à Graecâ haud dubiè voce πέλωρ, quae ingens & immane monstrum significat: unde derivativum est πέλωρος, id est, ingens, immanis, immensus, & monstrosus. A magnitudinis itaque & altitudinis argumento dictum montium jugum id nominis sortitum est. Statua autem illa speculatrix, sive Turris Pelori nulli alii jam antiquissi30 mis temporibus, unà cum adversâ Statuâ seu Columnâ sive Turri Rheginâ, posita fuit usui, quàm uti fretum transmittenbus litus atque locum commonstrarent, quò naves essent adpellendae. Hinc etiam ipsa Pelori turris TRAIECTVS alio nomine vocitata est. sic enim habet Antonini Itinerarium: Consentia Consentia XVIII. Ad Sabatum fl. XVIII. Ad fl. Sabatum Ad Turres XVIII. XVIII. Ad Turris Vibona XXI. XIII. Ad fl. Angitulam Nicotera XVIII. XXV. Nicotera XXIIII. Ad Mallias XXIIII. Ad Mallias Ad Columnam XIIII. XIIII. Ad Columnam Trajecto XII. Messana XX. Tamaritio palmarum XV. Per Tauromenium Naxo XXIIII. Acio IX. Catina","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 78.5-6","label":"78.5 to 78.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/78.5"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 80-2","label":"PELORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}