{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 81","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"NEPTVNI no suspicari liceat. nam TEMPLVM in Peloro fuisse NEPTVNI antiquissimum, templum. Hesiodus vetustissimus apud Diodorum est auctor. Dicto lib. 1111 ita scribit Diodorus: Ἠσίοδος δὲ ὁ ποιητὴς φησὶ, ἀὐαπεπταμένου τοῦ πελάγους, ὑρίωνα προσχῶσαι τὸ κατὰ Πελωριάδα κείμενον ἀκρωτηριον, καὶ τὸ τέμενος τοῦ Ποσειδῶνος κατασκευάσαι, τιμώρθνον ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων διαφερόντως. Id est: Hesiodus poëta ait, latiùs illic diffuso mari, Orionem promontorium, quod apud Peloriadem situm est, aggerum molibus eduxisse; templumque Neptuni in eo exstruxisse, quod religiosissimè ab incolis colitur. Apud Ciceronem ac Livium quòd Pelori vocabulum legitur tamquàm opidi alicuius, id mendum est librariorum pro Helori opidi nomine; ut suo loco ostendetur. Caeterùm Peloro monti subjectum litus eidem Solino dicitur PELORITANA ORA; PELORIà Peloro promontorio ad Onobalam amnem, qui vulgò est Cantara. Peloritana, inquit, tana ora. ora habitatur coloniâ Tauromeniâ. Haec nunc vulgò vocatur Taormina; ut pòst ostendetur. Post XII ab extimo Pelori excursu millia passuum sequitur in dictâ orâ Peloritanâ MESSANA urbs, antè ZANCLE dicta. nunc vulgari vocabulo est MESSAMeßina; omnium totius insulae principatum sibi vindicans. Memoratur antiquis NA urbs; quae anteà auctoribus, Herodoto, Thucydidi, Polybio, Marciano Heracleensi, I. Caesari, Cice ZANCLE roni, Ovidio, Straboni, Melae, Plinio, Silio, Diogeni Laërtio, Pausaniae, Solino, Stephano, Festo, Orosio, Aethico, Nonno, Eusthatio, & Itinerariis Romanis. Graecis scriptoribus dicitur Μεσσήνη, MESSENE. unde opidani Μεσσήνιοι, MESSENII. At in nummo antiquo, qui Syracusis mihi exhibitus fuit, Graecis etiam literis erat MEZZANA; unde Latinorum est MESSANA. & inde in aliis nummis compluribus opidani MEZZANIOI, id est, MESSANII. Sed & illa Peloponnesi urbs, Meσσίνη, unde haec Sicula nomen accepit, Damageto in epigrammate dicitur Μεσσάνα, hoc versu: Οὔτʼ ἀπὸ Μεσσάνας, οὗτʼ Ἀργόθεν εἰμὶ παλαιστας. Neque à Messanâ, neque ab Argo sum luctator. Et ita Latino etiam poëtae Statio, in Achilleid. lib. 111: Murorum tormenta Pylos Messanaque tradunt. Apud Stephani epitomatorem ita legitur: Μεσσήνη, καὶ χώρα, καὶ πόλις· Στράβων","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 80-5","label":"TRAIECTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/80-5"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 81-2","label":"NEPTVNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/81-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}