{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 87.1-3","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 87.1-3","ref":"87.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.1.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"subdolè namque, specie amicorum, ingressi, urbis potiti, civeis partim jugularunt. Quibus rebus ita patratis; uxores quidem & liberos infelicium Messanensium, prout cuique ipso sceleris admissi tempore sors cecidisset, retinent: opes verò ac mox agrum quoque ipsum, viritim inter se divisum, occupant. atque ita brevi acfacili negotio opimâ regione atque urbe potiti sunt. Et paullo pòst: Οἱ δὲ Μαμερτῖνοι (τοότο γὰρ τοῦνομα κυριεύζαντις οἱ Καμπανοῖ τῆς Μεσσήνης προσηγόρευζαν σφαξ ἀὐτοὺς) εως μὲν συνεχρῶντο τῇ τῶν Ἴωμαίων συμμαχία, τῶν τὸ τήγιον κατασόντων, οὗ μονον τῆς ἑαυτῶν πόλεως καὶ χῶρὰς ἀσφαλῶς κατικράτουν, ἀλλὰ καὶ περὶ τῆς Συρακούσης, οὐχʼ ὡς ἕτυχε, παρηνώχλουν τοῖς τε Καρχηδονίοις καὶ τοῖς Συρακουσίοις, καὶ πολλὰ μέρη τῆς Σικελίας ἐφορολόγουν. Id est: Mamertini, (hoc namque sibi nomen Campani, occupatâ Messanâ, indiderunt.) quàm diu Romanorum, qui Rhegium occupaverant, societate atque auxilio sunt usi; & opidum & agros suos securi possederunt. neque id solùm: verùm etiam de finitima ditione negotium. & Carthaginiensibus & Syracusanis non leve facesserunt. multas quin etiam Siciliae parteis stipendium pensitare coegerunt. Hinc Strabo lib. VI: Ἐπωκίζαν δʼ ὕστερον τὴν Μεσσήνὴν Μαμερτῖνοι, Καμπανῶν τι φῦλον· οἱ τοσοῦτον ἐπεκράτησαν πρὰ τοῖς Μεσσήνίοις, ὡς τʼ ἐπʼ ἐκείνοις ὑπῆρξεν ἡ πόλις. καλοῦσι δὲ Μαμερτινους μᾶλλον ἅπαντις ἀυτοὺς ἢ Μεσσήνίους. Id est: Posteà temporis Mamertini, Campanorum quaedam gens, Messanam colonis frequentarunt. qui apud Messanenses adeò invaluerunt, uti sub suam potestatem redegerint urbem: incolaeque ab omnibus Mamertini potiùs adpellantur, quàm Messanenses. Falsum heic puto Diodorum, qui ipsam urbem ait Mamertinam adpellatam fuisse: licet eâ in re sequutus eum sit divus Hieronymus in Chronico Eusebii, loco suprà citato. quidae omnibus aliis scriptoribus constanter ipsa urbs antiquo memoratur vocabulo MESSANA; quod ad hanc usque diem durat, mutatâ unâ vocali vulgò Messina dicta: cives verò seu incolae MAMERTINI. eodem scilicet modo, ut in Etruriâ quondam in viâ Flaminiâ urbs erat proprio nomine Falerii; opidani verò Falisci; & item omnis eorum ager Faliscus.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 86.5-7","label":"86.5 to 86.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/86.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/86.5"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 87.4-7","label":"87.4 to 87.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/87.4"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}