{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 97","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/97.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"esse potest palmis cum frutice humili tamarice, uti huic ab illis cognomentum sit quaesitum? Equidem haud ignoro, eum, qui Antonini itinerarium superiori anno unà cum Ptolemaeo edidit, atque in eo omnia vocabula pro libitu suo in accusativos casus redegit, correxisse eas voces in Tamaricium sive Palmas. verùm haec divi10 natio potiùs quaedam fuerit fortuita, quàm quòd certis è documentis ita scribendum dispexerit. ego verò vereor, uti ea correctio probior sit illâ, quàm sequenti mox loco adhibuit; ubi per summam historiarum imperitiam, extritâ praepositione Per, scripsit Tauromenium Naxon. scilicet, quia, Plinii & Solini inductus verbis, Naxum & Tauromenium unum eumdemque locum esse censuit. Poterat tamen apud Antoninum scriptum fuisse, Tamaricum & Palmarum. quo casu ipse id scripserit Antoninus, incertum est; quando barbari postmodùm eius exscriptores per omneis ferè casus vocabula in dicto Itinerario variaverunt; ut & in Tabulâ itinerariâ. Caeterùm locus ipse ex intervallis, X millium à Tauromenio & xx à Messanâ, ad Nisi amnis ostium fuisse deprehenditur. CAP. VIII. Aetna mons. Templum Vulcani. POst Taurominium & Onobalam Asinemque amneis sequitur AETNA MONS; Catanae urbi & omni huic litori imminens. Memoratur auctoribus innumeris. tanta scilicet eius, ob magnitudinem & incendia, omni aevo fuit celebritas. Plinius, lib. III, cap. VIII: Colonia Taurominium; quae anteà Naxos. flumen Asines. mons Aetna; nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu stad. XX. favilla Taurominium & Catanam usque pervenit fervens: fragor verò ad Maronem & Gemellos colleis. Scopuli tres Cyclopum. Portus Vlyssis. colonia Catana. Mela, lib. II, cap. VII: Montium Eryx maximè","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 96-2","label":"MARMOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/96-2"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 97-2","label":"MARMOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/97-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/97-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}