{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua v","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/v.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"EPISTOLA tamen miseram vitam liberali loco nato satis persvadebant: donec vos, Magnifici Domini, ad meliorem spem erexistis. Itaque animo ac studiis pristinis recollectis, tandem opus hoc Siciliae antiquae in lucem produxi. quod maximo merito summoque jure Magnificentiae & Amplitudini vestrae dicatum eo. in vestro quidpe solo natum, vestris sumtibus educatum est. ideoque minùs dubito, quin acceptum id atque gratum vobis, veluti alumnum vestrum, sit futurum. Id unum etiam atque etiam vos rogo & obtestor, detis benignâ curâ operam, uti non modò Italia, quae editioni parata est, sed & reliquae Orbis partes apud vos publicam lucem ingredi possint. nec patiamimi, utigloria ILLVSTRATI ANTIQVI ORBIS ET AEVI, quae apud vos coepit, & quam non minùs sub vestrae gloriosissimae Reipublicae famâ, quàm meo nomine, jam omnem Orbem Christianum pervagatam scio, aliò transeat; vel sub ipsum primordium omnis exstingvatur. Nuper in Italiâ, non tantùm docti, quorum amicitiae me insinuaveram, sed & Principes passim viri, qui comiter ac benignè excipiebant, iterque & transitum publicis literis juvabant, summè mirabantur, vestram Rempublicam omni aevo penè solam hanc laudem consequutam esse, ut tribus simul studiis, maximè inter se diversis si non adversis, uno eodemque cempore excelleret atque floreret: re scilicet militari, optimarum secretiorumque literarum doctrinâ; & mercaturâ. Eamdem laudem vos quoque pro virili velle tueri, minimè ego dubito.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/iv"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua vi","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/vi"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}