{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide Orthodoxa 1.1","citation":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.1","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.1.md","author":{"name":"Phoebaudus Aginnensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis"},"work":{"title":"De Fide Orthodoxa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa","urn":null},"verse":false,"words":125,"text":"Confessio fidei. Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ομοούσων; per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et mutabilem vel convertibilem esse Filium Dei; bos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.","prev":null,"next":{"citation":"De Fide Orthodoxa 1.2","label":"Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/1.2"},"credit":{"text":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}