{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide Orthodoxa 3.8","citation":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 3.8","ref":"3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.8.md","author":{"name":"Phoebaudus Aginnensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis"},"work":{"title":"De Fide Orthodoxa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Et Deus, inquit, erat Verbum. Quod Deus est, semper est …ne si semper non fuerit, verus Deus esse non possit; sicuti et in Sophiae nomine quia secundum Apostolum (I Cor. i, 21) ipse est Sapientia Patris. Ego inquit, ex ore A…issimi prodivi (Eccli. xxiv, 5). Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut numquam Pater sine Sapientia, …oc est, sine Filio suo fuisse credatur. Haec est illa Sapientia ineffabilis quae initium viarum Dei apud Salomonem (Prov. viii, 22) vel condita, vel genita, vel creata describitur; quam tamen sic conditam dicit, ut semper eam cum Deo fuisse ostendat. Quod … initium Deo dabis, ut initium possis Saplentiae ipsius consignare? Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit, quasi aliquando sine Sapientia …erit: sed cum initium viarum suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit; ut hoc initium habeat Sapientia Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia tam coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in Deo. Creata est ergo Sapientia, immo genita, non sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur: ut quod de conditis aestimamus, tunc magis timeremus cum facta miramur.","prev":{"citation":"De Fide Orthodoxa 3.7","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.7"},"next":{"citation":"De Fide Orthodoxa 3.9","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/3.9"},"credit":{"text":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}