{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide Orthodoxa 5.7","citation":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 5.7","ref":"5.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.7.md","author":{"name":"Phoebaudus Aginnensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis"},"work":{"title":"De Fide Orthodoxa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Ergo ipsum quod est, hoc est substantia rei, quae esse defenditur; quod tamen jam dictum est, quantum et quale sit, nec mente concipi, nec sensu aestimari, nec animo definiri potest; dummodo constet esse quod esse creditur; ut de eo ipso quod Deus est, inde sit Filius, ut verus sit Filius, et verus sit Pater in Filio, et Filius in Patre. Hoc erit ομοούσιος, id est, unius substantiae cum Patre, sicut ipse Dominus ait: Ego in Patre et Pater in me (Joan. xiv, 10); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); et: Ego de Patre exivi (Joan. xvi, 28); et: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. xiv, 9). Non immerito, quia Filius Dei de Deo Patre natus est; et ideo de unitate substantiae, et de majestate deitatis unum sunt, sicuti et Hieremias prophetavit: Quis stabit in substantia Domini, et videbit Verbum Domini (Jerem. xxiii, 18, sec. LXX)? Et iterum: Si stetissent in substantia mea, et si audissent verba mea, avertissem eos ab studiis eorum pessimis (Ibid., 22). Et apud Salomon: Substantia mea, dulcedo mea est (Sap. xvi, 21).","prev":{"citation":"De Fide Orthodoxa 5.6","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/5.6"},"next":{"citation":"De Fide Orthodoxa 6.1-2","label":"6.1 to 6.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/6.1"},"credit":{"text":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}