{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Fide Orthodoxa 9.20","citation":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.20","ref":"9.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/9.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/9.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/9.20.md","author":{"name":"Phoebaudus Aginnensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis"},"work":{"title":"De Fide Orthodoxa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Exinde praefinito tempore venturus, vivos mortuosque judicaturus; ut reddat credentibus praemia, non credentibus vero supplicia. Cujus regnum aeternum, immortale; nec initium habet, nec terminum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam dicta sunt, trabas; quia nos Patrem verum Patrem confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum sanctum vere Spiritum sanctum credimus: tres personas unius substantiae, et unius divinitatis confitentes. Sabellii autem et Photini, nec non Arii sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam veritatis veniunt, condemnamus. Nicaenae autem synodi tractatum omni animi nisu ex tota fide servantes, amplectimur: hunc enim tractatum scimus contra omnes haereses invicta veritate oppositum.","prev":{"citation":"De Fide Orthodoxa 9.19","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/9.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/phoebaudus-aginnensis/de-fide-orthodoxa/9.19"},"next":null,"credit":{"text":"Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp351/tmp351/tmp351.tmp351.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}