{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae Selectae 0.1.12","citation":"Piccolomini, Epistulae Selectae 0.1.12","ref":"0.1.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.12.md","author":{"name":"Piccolomini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini"},"work":{"title":"Epistulae Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Est autem principatus irritamentum quoddam vitiorum et admodum pauci reperiuntur, qui non aberrent, cum frenis omnibus sunt soluti. a Saul usque ad Sedechiam novem et triginta reges in Juda et Israhel fuerunt, inter quos solum octoboni connumerantur, reliqui vero ignari, imperiti, indocti, impotentes, avari, superbi, iracundi, crudeles, libidinosi, adulatorum et stultitie servi, qui ambitione nescio qua efferata tanquam ad pestem mortalium nati idolia servientes bellis semper indulserunt, pacis atque otii hostes fuerunt. et hi tamen in populo dei regnabant, et horum plerique per servos domini prophetas fuerunt uncti. nec Salomon, quamvis scientiam et sapientiam a deo fuisset assecutus, perseverare potuit, sed adamavit mulieres alienigenas et his copulatus est ardentissimo amore. fueruntque ei uxores quasi regine septingente et concubine trecente et averterunt mulieres cor ejus, ut sequeretur deos alienos. nec David, quamvis esset electus a deo, vitiis caruit, siquidem et homicidium simul et adulterium perpetravit, quod non fecisset, dum pastor erat, sed cum licentia regni provocavit. quid alius faciat, cui minus sit roboris? quid juvenis, quid adolescens? an est aliquis, qui annis teneris dominium censeat committendum, cum sepe robustior etas sub illo deficiat? prudenter tu quidem, qui patrueli et sanguini tuo potius quam aliis credidisti nec dominatum prius suscipere quam peritiam voluisti. alius fortasse aliter fecisset, qui, opinione inflatus aui, quid ad me, dixisset, obedientia ista? ego jam liber esse volo, jam scio bonum et malum, quid melius est quam imperare? dicam illi, fac, et faciet; jam ut evolem tempus est. sic Dedali filius, ut est in fabulis. nanque cum pater alarum remigium sibi et filio cera et pice coaptasset, ut laberinti carcerem fugeret, liquidum petiit aerem et, sequere me, inquit, Icare, nec a me quoquam recedas. paruit ille tam diu, quoad timor artis mansit ignote. ubi vero jam se volandi scium putavit, nec se amplius rectore credidit indigere, jussum patris egressus percussis amplius alis vagari cepit, et modo huc modo illuc discurrens ac continuo altius evolans, regionem igniferam attigit, ubi dissolutis alarum compagibus et omni penna solis ardore peruata ruinam fecit et nudus in mari cecidit, quod adhuc ex ejus nomine vocatur Icarium.","prev":{"citation":"Epistulae Selectae 0.1.11","label":"Epistula Sigismundo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.11"},"next":{"citation":"Epistulae Selectae 0.1.13-14","label":"0.1.13 to 0.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.13"},"credit":{"text":"Piccolomini, Epistulae Selectae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/piccolomini.ep.html","quality":"proofread"}}