{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae Selectae 0.1.15-16","citation":"Piccolomini, Epistulae Selectae 0.1.15-16","ref":"0.1.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.15.md","author":{"name":"Piccolomini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini"},"work":{"title":"Epistulae Selectae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Quorum stultitie contraria est adolescentia tua, que licet quantum in hac etate potest esse prudentie sortita sit spemque maximam de sua sapientia prebeat, non tamen prius ad regendam provinciam mitti voluit, quam et robur etatis et rerum assequeretur experientiam. sciebas nanque tuapte ingenio, quoniam non recturus sed regendus ires, quod sub patruele tuo, cesare nostro sapientissimo, potius quam sub aliis tolerare voluisti, ut interim, dum etas crescit, regiam majestatem secutus intersis consiliis, judicia noscas, res arduas videas, viros sapientes audias dietimque fias rerum experientia doctior. at cum his servandum est, quod supra dixi, ut temporis aliquod spatium concedas litteris, que reliquas virtutes tuas condiant et illustrent, quibus si fueris, ut te spero futurum, rite imbutus, cum ad regendm venies non par aliis, sed omnium principum eris speculum teque vicini omnes suarum litium moderatorem et arbitrum facient. et quemadmodum ad visendam sapientiam Salomonis regina Saba et alii orientales concurrerunt, sic te totus occidens venerabitur et septentrio et ad famam tue prudentie infiniti visuri te venient. eris enim quasi Josias, alius filius Amon, populum tuum recte gubernans nec ad dexteram neque ad sinistram declinans. Age igitur, princeps optime et adolescens clarissime, dum tempus habes, incumbes litteris, edisce scientiam et studio te prebe. nec sit tibi cure, si res alique in Athesi sunt innovate. illas enim patruelis tuus componet et pro sua eximia tum sapientia tum bonitate pacabit, teque, cum tempus aderit, et dominio et virtutibus auctum remittet in patriam. interea regimen recte illi commisaum est, quia indiget Athesis regio favore propter finitimos plures, qui tuis inhiant terris et apertis faucibus expectant, quomodo tuum possint patrimonium devorare nec aliud verentur quam nomen regium imperialemque dignitatem. et licet nonnulli aliqua in presentiarum temptent, melius tamen regio quam ducali nomine compescentur, qui, si tu regeres, adolescentiam contempnentes tuam, acerbius affligerent terram.","prev":{"citation":"Epistulae Selectae 0.1.13-14","label":"0.1.13 to 0.1.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.13"},"next":{"citation":"Epistulae Selectae 0.1.17-19","label":"0.1.17 to 0.1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/piccolomini/epistulae-selectae/0.1.17"},"credit":{"text":"Piccolomini, Epistulae Selectae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/piccolomini.ep.html","quality":"proofread"}}