{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 120","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/120.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Hunc enim sic Latini omnes vocauerunt: ac post eos Massilienses ac Genuenses, apud quos Louuazzo, vel quòd sit admodum vorax, vel quòd ferè laneo ac maculoso tegmine conuestiatur, vnde quibusdam Graecis ἐπιστιγμενος, ac Latinis varius & maculosus, appellatus est: alioqui huc Graeci Lauracem à voracitate nominant. quod vocabulum detruncatum ac mutilum nostri retinuerunt, dum dicunt un Var, vel Bar nisi etiam à vario colore nomen putes deductum. Veneti Varolum, Burdegalenses Lubinam nominant. Hunc piscem inter aspratiles connumerat Plinius medicus: Galenus pelagium facit: stagna tamen maritima, nec fluuiorum ostia refuge re tradit. E pusillo magnus ac cetaceus, vt Sulmo, euadere solet, vt ex Oceano libras quindecim nonnunquam pendere visus sit. Caeterum squamis sessilibus sibi inuicem arctissimè coniunctis, pellucidis, corpori valde inhaerentibus contegitur: estque colore satis iucundo, duas in tergore pinnas ha bet, quarum ea quae capiti vicina est, octo aculeis est horrida, item ad latera vtrinque vnam circa branchias: & rursus aliam sub medio ventre etiam geminam ac mollem. Lineam vtrinque gerit, non vt Cantharus aut Sargus arcuatam, sed à summis branchiis rectà ad caudam per medium corpus delatam. Branchiarum autem tegumenta spinea sunt, horrida, & spiculis aspera, atque in cre nas à summo denticulata, vt duplicatas esse dixeris. Os illi magnum est atque amplum, tenuibus denticulis confuso (seu Cantharus) ordine dispositis vndecunque armatum. Linguam oblongam ha bet: Carnem in Sulmonis modum rubentem, quam nostri ichthyopolae (dum multùm increuit piscis) in taleolas diffissam, Sulmone carius diuendunt. Eam enim tenuissimum atque optimum sanguinem","prev":{"citation":"De aquatilibus 118","label":"CORACINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/118"},"next":{"citation":"De aquatilibus 122","label":"PERMVLTAE AC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/122"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}