{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 126","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/126.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"AEGLIFINVS, TERTIA ASELLORVM SPECIES. Asellorum generis est qui vulgo AEglisinus vel AEgresinus dicitur, quem nonnulli lecorinum esse autumauerunt. Salitus aliud nomen vulgare adeptus est, praeter aliorum morem: vocatur enim Hadou, voce fortasse à Britannorum vulgo desumpta, apud quos Hadox seu Hadoche dici solet: nostro Oceano peculiaris, reliquis litoribus infrequens. Maximam habet cum nostra Morlua vulga ri similitudinem: à qua caeteris quibusdam veluti maculis nigris, quibus conspersus est, atque etiam quòd minor est, distingui solet. Cubitalem longitudinem non excedit: praegrandibus oculis praeditus est: crista in ceruice prominente, in quo Chameleonem & Chameleopardalum terrestrem aemulatur: qui quidem apex in salitis magis est perspicuus, ex quo antiquis crediderim πρόθατον & Arietem appellatum fuisse. Nam praeter apicem, etiam gibbum super naribus gerit in terrestrium pecudum formam. Verumetiam in hoc pisce id praecipue est admirandum, quòd in singulis branchiis, quas vtrinque quaternas habet, apophises sanguinei coloris lumbrici contracti similitudine gerat, in quibus sanguis purus contineatur. Tres alioqui pinnas in tergore gerit, aliis propemodum Asellis similes. In faucibus ossa dentibus armata ostendit. quibus quae ore comprehendit, in stomachum facile immittit. Capite est praegrandi, ore amplo & rescisso: Cirrhumque breue sub inferiori maxilla gerit. Apophises vermiculorum speciem referentes ferè innumerabiles supra pilorum in multum gregem coeuntes exeunt: reliqua intestina aliis Asellorum generibus propè similia sunt. Lineam in lateribus vtrinque nigram gerit, atque adeò maculam ad latera etiam nigram, vt sancti Petri piscis, quam in sequenti figura expressam cernes.","prev":{"citation":"De aquatilibus 124","label":"MARLANGVS, ALTERA ASELLORVM SPECIES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/124"},"next":{"citation":"De aquatilibus 129","label":"ASELLI SPECIES ALTERA GRAECORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/129"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}