{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 149","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/149.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Caput XII. Etsi Planorum piscium à Latis discrimen huius libri initio satis ostendisse videmur, tamen hîc quoque nonnihil repetere minus est alienum, quàm de his sermonem vniuersum hoc loco simus habituri, & quòd non nisi ab eorum interpretatione incipere possimus. Dictum igitur est, Planos pisces ab antiquis sic appellatos fuisse, quòd eorum natura à recta peruersa esset, vt qui veluti in pla num expansa manu in aequore natarent: cuius generis ferè omnes, latiore vocabulo, antiqui Psittas & Passeres appellarunt. Ab his autem Lati (de quibus proximè dicturi sumus) ita differunt: quòd quanquam ipso super solo expansis piscibus situ etiam plani appareant: tamen dum in aequore nastant, ita quidem feruntur, qualis est in rectum contentae atque erectae manus figura, pollice sursum eminente, in quo reliquorum squamosorum formam ac naturam retinere videntur. Quamobrem etiam oculos alio à Planis situ, ab vtroque capitis latere collocatos habuerunt. His autem Graeci, vt & Planis Passerum, sic & Latis Anthiarum generale nomen indiderunt, Aristoteles sacros etiam Anthias appellauit: quòd diceret, vrinatorum id esse ad spongias indicium, quo in loco essent Anthiae, nullam illic marinam beluam reperiri: quod tam verum est (inquit ille) quàm id quod dicitur, vbi suem aut perdicem esse, illic etiam limacem non reperiri: ab his enim animantibus limaces edi solent. Alii Candidos pisces, alii Pompilos, alii Auratas vocauerunt: nonnulli quoque Graecorum δώποις & αὕλωποις, quòd magnos aut concauos oculos habeant: eosque pisces strepitu gaudere, atque eo allectos nonnunquam decipi scribit Oppianus: quorum etiam quatuor species assignat his versibus, Quattuor Anthion species versantur in vndis: Sunt flauae & niueae: sunt atro sanguine fuscae K. iii. Euops, atque Aulops alios, hos nomine dicunt. Omnes autem sunt pulchri coloris, & auro atque argento variè micantes: de quibus proximum est, vt sigillatim disseramus.","prev":{"citation":"De aquatilibus 148","label":"SOLEA ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/148"},"next":{"citation":"De aquatilibus 150","label":"DORADA AVT AVRATA GALLICA, QUAM ITALI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/150"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}