{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 180","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/180.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Piscis est latus, ferè circinnatus, & veluti planus, in tantam plerunque magnitudinem excrescens vt sex libras pendeat. Communium tamen pondus, trium aut quatuor librarum esse solet. Denter Columellae pelagius piscis esse censetur, qui & arenoso gurgite optimè pascitur. Pinnam gerit in tergore continuam, viginti spinulis seu aristis refertam, quae ad caudam definit: ac rursus aliam al vmbilico versus caudam protensam, praeter eas quae vtrinque ad branchias feruntur, ac rursum dua alias quae illi sub ventre sunt. Caeterum bifurca est eius caudae pinna. Denticis caput in acumen fa stigiatum est: oculi vt Melanurus praegrandes, squamae latae, branchiae vtrinque quatuor. Venae in la teribus seu lineae octo, rectae, varii coloris, id est, ex leui rufo nigricantes, atque in fuscum elangue scentes. Ea autem linea quae piscibus vtrinque in lateribus data est, Dentici non multùm arcuata comperitur: linguam mollem habet: Dentes in superiore maxilla quinque, in inferiore octo, exerto omnes, reliquum maxillarum denticulis deinceps serratum est. Illyrii atque Epirotae Dentales (quo plurimos circa Quadragesimam capiunt) in caudam ac caput diuidunt, & cum squamis, ex aceto, sale addito croco incoquunt, inde gelu conficiunt: quod quum iam incoctum est, doliolis condun & fretum traiicientes, ad Anconam & alias vrbes deferunt: atque hoc pacto tres & quatuor integromenses illaesos seruant, quos deinde publicè diuendant. Dentici magna est cum Aurata similitudo sed mox discrimen comperies, si quidem exteriores branchias spinosas esse perceperis: praeterea tel gumentum perpetuò Dentali rubet, neque cilia habet aurea. Genuinam & antiquam vbique retine appellationem. Grandis & adultus frequentior quàm paruus, ita vt mihi pusillos Dentales rarovi disse contigerit. γει τυγ tl.i latitudine magis crassus appareat. Caput vtrinque compressum habet, pro sua crassitudine planum ac latum, oculos quemadmodum in serpentibus elatos: tergus aciei oculorum subiectum, quod huc atque illuc siquando commoueat, varios colores edit. Caput habet veluti aureum, & lineas versicolores complures per squamas, quarum nonnullae caeruleae sunt, aliae aureae, deinde subnigrae, mox virides, vel his coloribus commixtae. Verùm ea quidem linea quae latera intersecat, eo modo non variat: nigra enim est: Proinde squamis contegitur corui, rotundioribus & latioribus, sed tenuioribus.","prev":{"citation":"De aquatilibus 178","label":"PELAMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/178"},"next":{"citation":"De aquatilibus 182","label":"PELAMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/182"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}