{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 185","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/185.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"ERYTHRINVS, SIVE RVBELLIO. T. LI. IELI ii. Erythrinus Graecis à colore rufo & à rubro, Rubellio Latinis appellatur: alii Rubeonem vocant: qui, quòd Phagro similis esse (dempta magnitudine) videatur, ob id vulgo Gallico Pageas nominari coepit, vel quod impuberes nobilium pueri principibus seruientes Paggi dicantur. Massilienses enim Pagium intelligunt, ad discrimen Pagri, quem etiam Pagre nominant: Veneti Arborem: Graecum vulgus, mutatis literis, Lethrinum: Romani Fragolinum appellant. Proinde Erythrini rubedo languet, neque (quòd ad eius formam attinet) vt Mulus, teres est, sed latus vt Aurata. Rubet equidem vt Mulus: sed rubedo ambobus non conuenit. De qua Ouidius ita cecinit, Orphus, caeruleaque rubens Erythrinus in vnda. Pager Erythrino maior est: caetera satis inter se conueniunt. Erythrino frequentes quidem insunt squamae, & firmiter inter se coniunctae: caput vtrinque planum, ad Auramidem fluuiatilem accedens: caudam habet bisurcam, latam: pinnas oblongas, in cuspidem abeuntes: quarum quae in tergore magis exporrecta est, ea continua esse conspicitur, in quam spinulae seu aculei duodecim numerantur. Oculos habet latos, quorum iris pupillam ambiens, argenteus apparet: pupilla autem illis nigerrima est, nares patulae, dentes exerti ac prominentes, supernè octo atque infra totidem, quorum molares multùm obtusi sunt. Rictum oris non valde grandem ostendit, in quo linguam albam facilè conspicies, branchias vtrinque quatuor: cor, eruo paulò majus: Hepar lacteum, in mediocres lobos partitum, quorum pars sinistra longior exit, cui stomachus oblongus subsidet. Cicadas, Locustas, Carides, Pisciculos & Cancros vaenatur. Splenem non habet aliis piscibus proportione respondentem: paulò enim maior esse solet. Quis plenus circa Aprilem esse comperitur. Aristoteles pelagium esse dixit: in quo genere marem non reperiri affirmat, quòd omnes qui capiuntur, oua in vtero ferre conperiantur. Erythrinus sapore iucundo est, & alimentum praebet copiosum. In cibo sistere aluum, Venerem tamen concitare creditur. Plinius ait Rubellionem in vino putrefactum, iis, qui biberint, taedium vini adferre. Ερυθρῖνος, Graecis: Rubellio & Rubeo, Latinis. Pageau, Massiliensibus: Gallis, Vn Paget: Venetis, Arboro: Vulgo Graeco, Lethrinari vel Lethrini.","prev":{"citation":"De aquatilibus 183","label":"MORMYLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/183"},"next":{"citation":"De aquatilibus 186","label":"MORMYLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/186"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}