{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 20","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/20.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Vnde Augustum Caesarem vituli marini pellem aduersus tonitruum, quos pertimescebat, impetus secum perpetuò circunferri consueuisse referunt. Nobis ad militaria cingula, villosas chirothecas, ac scorteas tunicas in vsum venit. Talis autem est eius natura, vt & extra mare pernoctet, & somno profundissimo etiam interdiu detentus altissimè stertat, diutissimoque tempore distentus dormire soleat, foetusque extra aquam sub quodam abruptae rupis recessu pariat, atque educet: quos deinde paulò magis prouectos, circa decimum tertium diem in mare deducit ac transfert. Ac quòd ad eius exactam conformationem attinet, hoc praecipuè animaduertendum est, capiti vitulino nullas auriculas prominere: sed obscuris tantùm meatibus auditoriis praeditum esse: quae illi pars est inter caeteras à venatoribus magis letalis experta. Dentes praeterea acutos, serratosque, linguam bisulcam, crura veluti imperfecta gerit, quorum anteriora statim à scapulis incipiunt: manusque habet vrsinis ferè similes, in quinos diuisas digitos, quorum singuli membranis intertexti, ternis articulis, pusillisque vnguibus praediti sunt: posteriora verò crura, hoc à prioribus distant, quòd etsi in totidem digitos atque articulos diuisa sint, magis tamen ad piscium caudas, aut vespertilionum alas, aut anatum vel anserum pedes accedere videntur. Quamobrem ad ambulandum minus quàm ad natandum habilior est Phoca. Genitale maribus oblongum est, foeminis ad terrestria accedens, coeuntque animalium retro mingentium more. Proinde Phoca renes solidissimos habet, & forma bubulis similes, ac nullo (vt etiam Delphinus) felle praeditus est.","prev":{"citation":"De aquatilibus 19","label":"VITVLVS MARINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/19"},"next":{"citation":"De aquatilibus 22","label":"HIPPOPOTAMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/22"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}