{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 220","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 220","ref":"220","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/220","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/220.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"BLENNVS, VEL CAEPOLA. Blennum ab ignauia dictum puto. Corcyrenses & Zacynthii Caepolam à cepae similitudine vocant. Est autem ea magnitudine, quae paruam Scorpenam non excedat. Grandi capite, spiculis vallato, turgido ventre, rarius quàm alii pisces sagenis capi consueuit. Scorpenam colore refert, atque ita flauus est vt caepa. Duas pinnas ad dorsum habet: latam praeterea vtrinque vnam ad latera, & sub ventre geminam. Magnos exerit oculos & nigros. Ore est maximo ac deformi vt Scorpius. Superius labrum ipsi capiti, veluti tubus quidam, infixum est. Dentes ei vsqueadeò tenues sunt, vt eius maxilla potius exasperata, quàm denticulata esse videatur. Squamis integitur leui contactu decidentibus. Voracissimus est vt Callionymus. Linguam habet albam ac conspicuam: Squillis, Apuis & pisciculis vescitur, quos latens in algis captat. Cor habet laxum, hepar album. Tota huius pisciculi moles quadrantalem non excedit longitudinem. Crassitudo eius (vt caepa) mediocris esse consueuit. Hunc nisi multo sale condieris, nullius erit saporis: quamobrem Graecorum pauperiorum cibus esse solet. Corio contegitur vt Callionymus, Coccyx & Miluus. Quosdam audiui qui hunc Boacam perperàm vocarent. Blennorum cinis (inquit Plinius) cum Ruta, vesicae vitia & calculos sanat, quum de diaeta cardiacis obseruanda loquitur: bulbi cuiusdam piscis litoralis meminit, qui fortassis ad Caepolam accedit. Oppianus, Smarides Blenni cum Scaris Boces vtrique.","prev":{"citation":"De aquatilibus 218","label":"APHIARVM RELIQUAE SPECIES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/218"},"next":{"citation":"De aquatilibus 222","label":"BLENNVS, VEL CAEPOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/222"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}