{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 227","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/227.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Nam cùm os aperit, labia exerit, tanquam ex tubo pyxidatim infarcto. Graecos vulgo eosdem pisces vocare Smarides audiui, quos Veneti vulgò Girolos nominant. Tametsi Smaris, Boca, & Maena diuersi pisces sint, simillimasque notas habeant, quibus ab inuicem distingui possunt. Boca enim lituris caret, quibus Sinaris praedita est. Smaris quoque asperiores fert squamas: lineasque rectas, serie quadam in lateribus dispositas, quales in Maena cernimus: sed Maena nullo seruato ordine confusas. Vulgus Romanorum Smaridem, Spigarum nominat, ad differentiam Spigolae, id est, Labracis. Sunt qui non Spigarum, sed Rotonetum dicere malint, affinitate decepti: nam vox illa ei pisci debetur, quem ego Boopem vocaui. Massiliensium vulgus ab antiqua voce Latina aliquantulum deflectens, pro Ciris Giareis pronuntiat. Tantam habet Boca cum Smaride affinitatem, vt discriminis palàm nihil penè intercedat, quàm in capite. Boca enim rostrum habet quasi recisum: Girus verò siue Smaris longiusculum. Caeterum Bocae corpore sunt rotundiore, vnde Rotoneti Romanis vocantur. Girulorum aliud genus est album, & ad Maenas magis accedens: vnde vulgus Massiliensium, laretos blancos vocare solet. Giruli Cerri seu Maenae planiores sunt, quàm Boopes, quanquam ambo tereti sint corpore. Dioscorides Smaridi proprium caput adscripsit, eiusque multa medicamenta connumerat, quem sequuti Galenus, Paulus & Aëtius, eadem ferè habent. Smaris colorem non aliter, quàm Maena mutat. videas latiori esse corporis compage, nigriore colore, & vtrinque lituram vnam habere. Boca perpeuò parua est, & pro sua magnitudine crassiori constat capite, corpore magis tereti.","prev":{"citation":"De aquatilibus 225","label":"BLENNVS, VEL CAEPOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/225"},"next":{"citation":"De aquatilibus 229","label":"BLENNVS, VEL CAEPOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/229"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}