{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 259","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/259.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"cus piscis (quem Massilienses falsò Vmbrinam, Veneti Turdum nominant) verus Turdus marinus dici debet. Vndantes enim in tergore ac transuersas lineas gerit, & coruum duabus, quas in tergore & circum sub mento gerit, pinnis refert. Sed qui inter Genuensium Lagionos peculiariter Turdus dicitur: certem is quidem meritò Turdus est, ex eo potissimùm vocatus, quod cùm eius color ex rufo in melinum vergat, ad viridem tamen inclinet. Squamas habet tenues & frequentes, geminantibus in medio punctis nigris, rubris, & aliis per totum corpus distinctas: Pinnam in tergore continuam, mollem, & vt cardui folium laciniatam, neruis octo bene fultam: Caudam longiusculam & subrotundam. Os aspectu paruum: quod tamen dum aperit, grandem ostendit capacitatem. Lingua ei alba est. maxillas habet dentium loco asperas atque horrentes. Primo aspectu Phycidem, hoc est tincam fluuiatilem refert. Pinna quae huic ab ano ad caudam protenditur, tribus aculeis obfirmata est. Quae autem sub ventre sunt, forti vtrinque aculeo rigent. Locustas, Garides, Sparos, Cragines, Sargos adhuc paruos venatur. Stomachum habet figura oblongum, per ventrem extensum, pylorum permultis apophysibus obsessum: intestina nodis distincta, & ter vt tuba quaedam reuoluta. Carne constat molli & laxa, aliàs tamen sapida. Hepatis lobos habet vtrinque aequaliter dispositos. Plinio medico lib. 5. cap. 13, Cyclas appellari mihi visus est, quem ait pleureticis maximè conuenire. Est enim piscis molli carne & natura humidus & digestibilis, inquit, quem & Ptisanam marinam vocant. R. ii. gnum, Merulam agnoscunt, quam cum Phycidibus etiam confundunt. Romani tamen inter caeteros vnum sibi constituerunt piscem, quem proprio nomine Merio nominarunt, saepe etiam Canavellas, Canadellas & Phycides Merulae nomine vocant. Oppianus, Vxores Sargi multas & Merulus ardens Ducunt. Merulam Itali aequè atque Phycidem Tincam marinam vocant: vnicum non seruat colorem. Laitiores habet, quàm Turdus, squamas, pinnam in tergore multis stipatam aristis.","prev":{"citation":"De aquatilibus 258","label":"TVRDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/258"},"next":{"citation":"De aquatilibus 261","label":"TVRDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/261"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}