{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 278","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/278.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Ausonius, Nec te puniceo rutilantem viscere Salmo Transierim. Magnus est in Sequanae ac Lygeris ostiis, in quibus è mari exiliens cum Alosis repurgatur, ac delicatior fit. Maior ad Tamesim Britannicum, qui Londinum alluit: sed illi Salmonem in longum per medium, nos commodius in transuersum dissecamus atque apparamus. Salitum quoque oleo atque aceto conspersum gratissimo sapore comedimus. Recens per hyemem ac verna ieiunia saccaro ac cinamomo conditus & cariophylo pertusus, ditiorum mensas honorare solet. Est & alius praegrandis Salmo (foeminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab eius ore praegrandi Beccard vocare solet. Alii à ferendis ouis Bortiere. Differt is à mare Salmone, quòd labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillae inferioris se recipit, pyxidatimque in tubi modum insinuatur. Crebrioribus quam Sulmo mas, iisque subrubris ac rusis orbiculis in cure variegatur, atque in Lepradis modum multis coloribus suggillatur. Linguam habet truttarum more albam, multisque denticulis obsepta: cuius radices in quaternas vtrinque branchias finduntur: palatum quatuor dentium ordinibus insignitum: Oculos caesios, rotundos: ad quorum fontes paulò inferius vtrinque duo insunt: oramina ad olfactum. Pinnae laterum tergoris & caudae cum mare conueniunt. Vnà capi solent, atque eodem modo in fluuiis & in mari versari. Caeterùm Salmonis foeminae capitis & oris iconem tantùm hîc adposuimus: reliqua enim notiora esse puto, quàm vt ad oculum ostendi debeant.","prev":{"citation":"De aquatilibus 177-2","label":"SALMO VEL SVLMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/177-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/177-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 280","label":"SARIO VVLGO GALLICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/280"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}