{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 28","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/28.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Huius generis est, qui Castor & Fiber à Latinis, ab Aristotele Latax, vulgo nostro Beuerus, in Bicure, appellatur. Cuius magnitudo, rusticum mediocris notae canem non excedit: pedibus tamen est breuioribus, neque quatuor digitis à terra elatus, quorum anteriores caninis respondent, atque vngulati sunt: posteriores, digitos oblongiores habent, latiore membrana intertextos, vt in palmipedibus, atque adeò anseribus videmus, quibus in terra minimè valet. Quamobrem suas cauernas non longè a litore seligit, è quibus exiliens, protinus in flumen aut mare ad conquirendum victum immergitur. Vnde etiam ab Aristotele κολυμβητὴς, hoc est, vrinator appellatus est. Caeterum corpore est recurto, catelli pinguis modo, capite breui ac rotundo, auribus atque oculis paruis & orbiculatis, nare anteriore, vt in felibus diffissa, ac barbis longioribus obsessa, dentibus anterioribus quaternis (vt in muribus oblongis falcatis & validissimis) quorum superiores longi quidem sunt, sed inferiores extra maxillam prominent, superioribus longiores: posteriores ad talpinos aut porcinos accedunt. Pelle vestitur spissa, villosa, ad ichneumonem accedente, nigriore tamen, ex qua chlamydes & chirothecas aduersus imbrium & frigoris iniurias conficere solent. Verùm ea vsque ad caudam tantùm talis est. Est enim Castoris cauda, quiddam veluti natura diuersum à reliquo huius animantis corpore: nam ea magis ad piscem accedit. Vnde Lotharingis per ieiunia in deliciis habetur, quòd ea murenam bene praeparata ipso gustu propemodum referat. In maiori Castore sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondò, ad margines in tenuitatem desinens, membrana glabra, ac liuida, contecta, super quam lineae quaedam squamas dimentientes incredibili artificio depictae sunt: Caetera introrsum neruosa est, vt integrum piscem pinnis carentem, ac soleam referentem dixeris, qua veluti gubernaculo quodam in aquis vtitur.","prev":{"citation":"De aquatilibus 26","label":"HIPPOPOTAMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/26"},"next":{"citation":"De aquatilibus 29","label":"HIPPOPOTAMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/29"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}