{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 303","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/303.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Colore praeterea dissident: Nam qui in flumine capiuntur, nigricant, & sunt vnicolores: qui autem ex Verbano sunt lacu, ex flauo in cinereum colorem vergunt, & fuluis maculis distinguuntur. Cùm autem ad Luganum lacum ventum est, pagorum incolae nomen eis mutant, & Strincia nominant. Nam quum aliis eius nomen à Botto qui Gobius est, componatur, Botorissae dicuntur. Mediolanenses pro bottis eos intelligunt, quos Romani Missoros nuncupant: quorum progenitos Veneti Marsionos appellant, adulti autem, Gobii albi dicuntur, vulgò Paganelli. A Lota siue Barbota fluuiatili, sola etiam magnitudine differt: nam Botatrissa Verbani, aut maioris lacus Barbota, duplo maior excrescit, estque popularis Mediolanensium cibus. Longitudinis semipedalis plerunque esse solet: crassitudinis verò quantùm pollex cum indice amplectatur. Caput veluti compressum, crassum & latiusculum habet, reliquum corpus vt Anguilla lubricum. Anguillam quoque referret, nisi curto esset corpore. Duas praeterea fert in tergore pinnas carnosas, quarum anterior capiti vicina multò minor est, quàm secunda quae in summo est, & ad caudam definit. Alias habet pinnas in lateribus molles & latas vt conger aut Anguilla: duas iterum sub ventre minores, caudam latam & mollem: vnde mihi dubium est, piscem hunc inter Cobiones minimè adscribi debere Sunt enim squamae Gobioni & pinnae spinosae. Caeterum colore luteo praedita est Rotatrissa, & cinereis ac fuluis maculis variegata: Chamelopardalis in modum ventrem gradem habet, & facilè put escentem. Nam & mollis & tenellus est piscis, dulci carne & palato gratissima praeditus. Mediolanenses hunc piscem cum cute, vt Graeci Anguillas, frigunt: sed frictae Botatrissae pellem in membranae modum sequacem & lentam habent.","prev":{"citation":"De aquatilibus 302-2","label":"STRINSIAS SIVE BOTARISSAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/302-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/302-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 304","label":"CLARIA FLVVIATILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/304"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}