{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 305","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/305.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Indigenae vrbium, quae ad eius litus sitae sunt, Aronan, Paleneza, Cornobio, Locarna & Engudre vocatos pisciculos magno prouentu capiunt, media magnitudine inter Larios, & eos ex lacu Luganae, quos indigenae vrbium nominant Campignon & Buisson. Benacus autem lacus magnitudine insignes agonos profert. Sed nec Verbani aut Benaci Agoni muria condiri solent vt minores. Est lacus piscosus qui vocatur Grigole, Patauii finitimus, in conspectu montis Celisi non longe à Verona, ad cuius latera Adix amnis influit, Veronam praeterlabens, fluitantes sustinens insulas, vt Orcomenus, sphondylio feraces: in eo indigenae pisciculos capiunt, quos Sardanellas vocant: quorum magna piscatio post hyemem fieri solet (gregales enim sunt) quibus magna etiam dolia complent. Caeterum Agoni omnes squamas habent laeui contactu decidentes, tenues, latas & transparentes: corpora argenteo colore nitentia, sed parum nigricant in tergo. Desquamati, supra argentum tersissimum refulgent. Oris rictum habent grandiusculum sine dentibus: pinnam in tergo simplicem, paruam, duas in lateribus sub branchiis, quarum omnium exterius tegumentum spineum in medio crenatum est. Oculos valde grandes proferunt: caudam in penicilli modum discissam: vtrinque nonnunquam lituris duabus rotundis ac nigris, interdum pluribus suggillantur in tergo. Lineam sub ventre habeni serratam, ad anum desinentem: quam si digito in aduersum confrices, cultri modo acutam percipias. Branchias habent vtrinque quatuor, interna parte veluti simbriatas. quod etiam Haregis, Celerinis, & id genus piscibus accidit. Cor vt semen Cicerculae trigonum inter anteriores pinnas sub branchiis occultatum: Hepar subruV.i. brum sinistro stomachi lateri & oesophago incubans, ipsumque pylorum amplectens. Stomachi figura in conum turbinatur: à cuius superiore parte pylorus exit, multis apophysibus caecis ac longis circundatus. Lien dextrae stomachi parti inhaeret, ruber: à pyloro intestinum non reflectitur: sed rectà ad anum tendit. Triginta sub ventre ossicula acuta, asperam in hoc pisce lineam constituentia, connumerare potes.","prev":{"citation":"De aquatilibus 304","label":"CLARIA FLVVIATILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/304"},"next":{"citation":"De aquatilibus 306","label":"SARACHVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/306"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}