{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 324","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 324","ref":"324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/324.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"TINCA. Tinca Italis et Latinis, Gallis Tenche dicitur. nam vbique suam appellationem constantissimè retinuit. Popularis est piscis ac coenosus: qui quum vbique frequens sit, mirum est, quòd à priscis Romanis nullum nomen habuerit. Virides (inquit Ausonius) vulgi solatia Tincae. Fullonem Aristotelis esse crediderim. Gregalis est Fullo (inquit ille) & partus tempore petit liiora tranquilliora. Fullo autem dictus piscis, quòd eius decoctum detergendis lanae sordibus inseruiat. Dorioni γναφεὺς vocatur: cuius decocto (inquit) macula omnis sordesue eluitur. quod nostri vulgi plerisque pro magno arcano habetur. Tinca Phycidi vsqueadeò similis est, vt vulgus Phycidem Tincam marinam vocet. Viridanti est squamarum colore, quas olida vligine obsessas habet, seu mucore lento viscosas: adeò tamen tenues, vt meritò iis carere dixeris. Singularem in tergore pinnam habet, eamque paruam: quaternas sub ventre, & caudam rotundam. Os nulla dentium asperitate communitum. Tergus & totum corpus diuerso modo fulgere comperies. In Tincarum porrò capitibus calculi duo admodum exigui reperiuntur. capitur. Bremmam ac Castagnolam marinam toto habitu aemularetur, nisi corpore esset minimos planus enim & latus est. Sed & argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam, quàm in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem non excedit, neque sesquidigitalem latitudinem. Soli obiecta, nigri nihil habere comperitur, quàm in linea quae spinam comitatur ad caudam. Paruam in tergore gerit pinnulam, oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis & latis.","prev":{"citation":"De aquatilibus 322","label":"PHOXINVS, QUI VVLGOVERONVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/322"},"next":{"citation":"De aquatilibus 316-3","label":"PHOXINVS, QUI VVLGOVERONVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/316-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/316-3"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}