{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 328","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/328.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"iis disseramus, quae Graecis ἄύαιμα, nobis exanguia dicuntur. Horum alia dura quidem testa operiuntur, quae illi ὀστοακόδερμα, alia verò molli: quae etiam μαλακόστοακα vocant, περὶ atque alia rursus insecta, sub quibus magna marinorum ac fluuiatilium phalanx Nerva continetur. Exanguium igitur molles à nobis describentur ac depingentur primùm locustae, cancri, & id genus caeteri. Secundum locum sortientur qui duriorem testam habent: quorum fragili testa cooperta, deinde verò duriore contecta exprimentur. Testaceorum autem duriorum alia quidem biualuia, Graecis διθυρα: alia vniualuia, quae & μονόθορα dicuntur: quale est Turbinatum genus, quod σγομβοειδὲς & κοχλιῶδες dictum est. Quibus adiiciemus ancipitis naturae animalia ζωόφυτα Graecis dicta, inter plantas & pisces ambigentia. Vitimo loco deiectamenta marina, nominibus etiam insignibus praedita explicabuntur, quibus nonnunquam etiam vesci solemus. Sed à mollioribus est exordiendum. De mollibus. CAP. II. Mollia aquatilia à mollis carnis piscibus medici distinguunt. Mollia nempe vocantur, quae neque squamas habent, nec cutem asperam aut testaceam, τὰ μαλακὰ καὶ μαλακόδερμα Graecis dicta: cuius notae sunt Polypus, Osmylus, Lollius, Lolligo, ac Sepia. Mollis autem carnis pisces Galeno dicuntur, qui facilius quàm alii conficiuntur, quique probè nutriunt, & quorum caro est mollior ac friabilior, cuiusmodi est saxatilium. Porrò sanguine carent mollia.","prev":{"citation":"De aquatilibus 317-2","label":"ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/317-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 319","label":"ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/319"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}