{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 340","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 340","ref":"340","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/340","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/340.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"LOLLIVS. Lollius, Romanis ac Venetis Totena dictus, ipsa quidem Lolligine maior est, vt cubitorum interdum quinque esse soleat, inquit Aristoteles. Exteriore quoque corporis nota aliquantulum à Lol ligine discernitur. Pars enim Lollii, quae exit in acutum, in Lolligine latior est. Quinetiam Pinnulae totum Lollium ambiunt, iunctae perpetuaeque, quae alioqui in Lolligine partem aliquam vacuam relinquunt. Minus autem accedit ad Polypum quàm Sepia: nam corpus ei oblongum est, cartilagineum, duabus pellibus obductum, gladium arctiorem & magis cartilaginosum in tergore continens, translucidum vitri modo, tenui theca inclusum, rostrum aquilinum, psittaci figura. Sed eodem modo atramentum, quo Sepia, emittit: & cirrhos octonos habet, breues tamen, in quibus totidem acetabula conspicies, quot in Sepiis. Ac praeter illos octonos, duo quoque longa flagella seu promuscides multis in extremo acetabulis circunsessa videbis, quibus à longe cancros, vrsos, astacos, paguros, & omne pisciculorum genus arripit. Porrò Lollii acetabula, praeter Sepiarum & Polyporum morem, tribus introrsum aculeis osseis robustis, in gyrum munita sunt: quibus veluti vncinis arripit quod cupit, vt non omnino sit tutum Lollium manu in ipso. mari contrectare ac prehendere. Latas in gyrum diffundit pinnas: à cuius ore corneo gula praetenditur angusta, & vsque ad stomachum longa, quem habet amplissimum atque adeò ingluuiem oblongam, quae hunc praecedit. Quicquid exest, multùm antè comminuit ac mandit. Non secus natat, ac Polypus & Sepia, eiusque caro eadem est quae & Sepiae vel Lolliginis, atque eodem modo cum suo atramento elixari ex aceto solet. VRTICA MARINA. Vrticam inter molles pisces ob hoc recensui, quòd mollium modo in obsoniis edatur, alioqui certum est ancipitem naturam habere, atque inter ζωόρυτα (quae plantanimalia à Theodoro appellantur) apud Aristotelem connumerari. Hanc Normanniae littus obscoeno vocabulo Cul d’ Asne à cirrhorum contractione atque explicatione appellauit. Graecum vulgus quum terrestres vrticas Zuchindas vocet, marinas tamen Colycenas nominat, antiquum vocabulum imitatum, quo ipsas etiam ma rinas vrticas colycia vel coryphia vocitabant. Maris est potius deiectamentum, quàm vt magni fieri debeat. Plures eius obseruantur species. Quaedam enim rubro colore suffusa est, altera magis caerulea, granulis in gyrum circumsessa.","prev":{"citation":"De aquatilibus 337","label":"LOLLIGO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/337"},"next":{"citation":"De aquatilibus 341","label":"LOLLIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/341"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}