{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 35","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/35.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"MVS AQVATICVS. Muris aquatici naturam ac descriptionem ab antiquis praetermissam fuisse miror: cùm sit amphibium animal, atque herbosis amnium ripis frequentissimum: id autem ab iis factum est, vel quòd eius vtilitatem illi nondum percepissent, vel quod superfluum existimarent huiusmodi animalis genus inter aquatilia connumerare. Quanquam Plinius ea muri marino aut aquatico tribuat, quae certè testudini debentur. Sed hoc reuera fatendum est, magnam esse huius cum rattis, hoc est maioribus nostris muribus similitudinem: hoc dempto tamen, quòd foeminae tres excernendis excrementis (vrina, faecibus, foetu) meatus extrorsum distinctos prae se ferant. Proindemus aquaticus praeter aliorum naturam, etiam maximos amnes natando traiicit: herbam depascitur: ac si quando ab origine sua, ac consueto domicilio recedat, iisdem frugibus vescitur, quibus & caeteri mures. Porinde Nilo, & apud Strimonem frequentissimus est: quo in loco, sub noctem, sereno tempore deambulantes permul tos ex aqua in ripam concedere, & aquatiles plantas erodere, atque audito strepitu rursus in aquas demergi multoties conspeximus. De amphibiis bipedibus viuiparis. CAP. Vt sunt permulta naturae in terris pro arbitrio ludentis miracula: sic etiam in mari ob raritatem, & formae varietatem propè incredibilia eiusdem artificii monstra obuersantur. Quis enim non admiretur, quòd ab antiquis de Tritonibus, Syrenibus, Nereidibus, Naiadibus, ac plaerisque aliis ma rinis monstris scriptum est.","prev":{"citation":"De aquatilibus 33","label":"LVPVS MARINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/33"},"next":{"citation":"De aquatilibus 37","label":"LVPVS MARINVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/37"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}