{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 360","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/360.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Pinnulas multas vt Squilla sub cauda ad natandum habet, & eodem modo quaternas in extrema parte caudae: quarum ea quae in medio sita est, si pinna esset, faceret vt quinque pinnae, vt in Astacis & Carabis, numerarentur: sed spinea duritie praedita cernitur, ac crenis horridula est. Anteriori autem frontis parte quatuor, cornua aequali ferè longitudine videas. In quibusdam vero locis adeò magnae nascuntur Squillae, vt propè Spithamen, hoc est, palmum excedant: quae quidem sunt aliis efficaciores. Crustatorum omnium sapidiores sunt, quas suspicor Aristotelem κράγγονες, Theodorum Crangines vocasse. Sunt enim Crangones, Caridum siue Squillarum genus idem cum Romanis Parnochiis: de quibus sic Aristoteles: Squillis etiam gibbis (inquit) cauda & pinnae quaternae. Cranginis quoque lateri caudae vtrinque pinnae adnexae sunt: quarum pinnarum media vtroque in genere spinulis horret: vnde perspicuum est, aliquid esse inter medias pinnas caudae in Squillis, gibbis & Cranginibus, quòd spinulis horreat. De crustatis Cancrariis, cauda carentibus. CAP. IIII. Crustato Locustarii generi succedit Cancrarium, corpore rotundo praeditum, caudaque minimè protensa, sed sub ventre reflexa: cùm tamen Locustis Squillisque oblongum corpus sit, & quasi teres, Cancrorum autem multiplex genus seorsim enumerandum est, cùm diuersam habeat naturam. Hor tamen omnes conueniunt, vt mares differant à suis foeminis magnitudine, crassitudine, & applicatili illa cauda siue operculo. in enim iis scinista altiperem ra, in quae & oua abscondant. Aliàs cauda haec in cancris minimi est vsus: quandoquidem prope terram vitam agere cauernasque subire solent: nec plurimùm natant.","prev":{"citation":"De aquatilibus 359","label":"SQUILLA FLVVIATILIS PARVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/359"},"next":{"citation":"De aquatilibus 361","label":"SQUILLA FLVVIATILIS PARVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/361"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}