{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 363","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 363","ref":"363","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/363","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/363.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Crusta dura pro cute vestitur, rubra, nunc cyaneo, nunc caeruleo, nunc fuluo, nunc rubro diluta. Duo illi pedes vtrinque, qui brachia subsequuntur, vnguibus in extremo oblongis & aduncis vallati sunt. Cirrhos antè quidem duos, rubros, sub oculis (Carabi modo) gerit: oculos instar Astaci elatos, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. In summa, eius superior pars, Cancri refert effigiem, inferior autem turbinis, quam in cochlearum clauiculis inserit: cùm tamen Locustae caudae similis sit. Tabellis enim loricatur duris, sed obsequiosis: in quibus vtrinque veluti pinnas duas habet. Extremum verò caudae pinnulis tribus, vt & Cancri, praeditum est. Dentes osseos vt Carabus habet, quibus escas comminuit. Cùm autem praedam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exerit, & tunc similis araneis apparet: sed partem capiti & pectori subditam vastiorem quàm Araneus ostendit. Ab ore oesophagus tenuis, vt filum ad stomachum protenditur. Intestina eius bis tantùm reuoluuntur: ac qui in eius stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Edulis non est, sed est ipse aliis piscibus gratissimum obsonium, Iulidibus, Channis, Orphis, Percis, & id genus saxatilibus. Quamobrem piscatores cancellos plurimùm appetunt, quos suis cochleis nudatos, ac viuos hamo impositos, suis calamis appendunt, hoc enim modo magnam saxatilium piscium capturam faciunt. Quod Oppianus multis versibus commodè explicat, quos hoc loco producere mi nimè opus esse videtur. Parua (inquit Galenus) sunt animalia, flauo colore, minimis Cancris similia,","prev":{"citation":"De aquatilibus 362-2","label":"CANCELLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/362-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/362-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 365","label":"CANCER FLVVIATILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/365"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}