{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 371","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 371","ref":"371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/371.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Hoc autem à Paguro differt, quòd Pagurus parte anteriore latus sit, Maia verò posteriore parte in latitudinem se diffundat, anteriore coarctetur, & angustior fiat, magis est praeterea orbiculata quàm Pagurus. Crura quaternis articulis intercepta gerit, alta & exilia, forcipibus imbecillis dentata, quibus praedam ori applicat: corpus illi est tam graue, vt ad incessum ineptissima esse videatur, quamobrem in terra segnissima, in aquis velocissima est. Pedes quoque non habet forpicatos, sed vnguibus benè munitos, vtroque latere quaternos, quinis articulis interceptos. Cocta eodem modo, quo reliquum crustaceum genus, rubet: sed viua aut liuet, aut virescit, aut rubore phoeniceo aspersa est: quam si supinam contempleris, tria parte anteriore breuia specula ab ipsius crustae tegmine continuata cernes, inter quae praetenturae duae delitescunt. Tibias non habet leues vt Pagurus, sed multa scabritie exasperatas. Maia foemina, operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor praeterea vtrinque semicirculis vtitur in natando, à quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus haerent oua in foetis. Interanea cum Paguro aut Heracleotico Cancro conueniunt: quae quicunque diligentius speculari cupiet, necesse est eum viuentis Maiae testam superiorem detegere. Comperiet autem in capite, atque adeò ore ipso dentes extrinsecus duos osseos: in palato autem carunculam qua linguae vice fungitur: praeterea ante dentes bina denticulata ossicula, atque in eius ore cauitatem statim ante gulam, in qua quod rubrum continetur, habet multiplices flexus: eius vuluam esse puto. Ex hac enim oua prodire compertum est. Subsequitur cauitas satis capax, vacua quidem ea, dum ieiunus est piscis, vt vel os alterum, vel eius ventriculum esse dicas: cui etiam dentes adsunt (quemadmodum in Locusta) numeAa. ii. ro quaterni, incisorii, & vnus molaris: à quibus gula incipit, in cuius summo epiglottidem manifestè videas. Ea autem ad apophyses meatibus committitur adeò exilibus, vt vix appareant. & quemadmodum vulua adimplebat maiorem partem recessuum, sic apophyses vbique per cauitates immittuntur, tenuibus tamen ligamentis adstrictae, & maximè musculis. nec est aliud intestinum manifestum, quàm illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet receptaculum. Est autem id teres, caeteris partibus incumbens, ad caudam vsque protensum. Sed & vesicam vtrinque vnam in ipsa aluo robustam, magnam & membranosam cernas: cuius exitus est per ea duo foramina quae sub operimento latent. Branchias habet vtrinque sub testa in lateribus numero senas: quae certa membrana ab ipso tegumento distinguuntur. aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad radices crurum sunt, egerit.","prev":{"citation":"De aquatilibus 370","label":"PAGVRVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/370"},"next":{"citation":"De aquatilibus 374","label":"HERACLEOTICVS CANCER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/374"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}