{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 387","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/387.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"In interna eius parte multos neruos annexos cernas: ex quo indigenae coaceruatam dentium congeriem ita cum neruis exiccari sinunt, vt annuli vice ad signandum panem vtantur: refert enim quinquefolium, vel quidpiam simile affabrem delineatum. Ventrem in quinque partes distinctum habent, perinde acsi plures illis ventres essent membrana quadam obducti. Ab oris autem verticillo ventres illi testae quoque appensi ad foramen excrementi coeunt, sed disiuncti sunt, & quasi interuentu liminum discriminantur. Totidem promuscides habent Echini, quot in testis foraminulis pertusi apparent: sunt enim vltra sex millia in quolibet echino. Echinum vidimus in rubri maris litore, inter fontes amaros, & vrbem quam vocant el Tor, prona parte planum, superiore gibbum, semipedem latum, minus quàm alii rotundum, paucioribusque, ac minus frequentibus aculeis aut spiculis praeditum: cuius os in terram conuersum esset, super quo excrementorum exitus appareret. Caeterum, vt de omnibus echinis rursus in genere dicamus, multis verbis ius echinorum Galenus, Paulus, Aëtius & Plinius Secundus commendant: quo vocabulo aquam internam esse intelligendam puto: nam nisi recentes & crudi non sunt edendo. Manducandus est echinus (inquit Plinius medicus, ex interuallo phreneticis & epilepticis. Aptus est stomacho, & vrinam mouet. Melancholicorum quoque cibus est idoneus. Dioscorides autem scribit, iis, quibus atra bilis stomachum infestare solet, pisces in aquis petrosis degentes, & erinaceos recentes conuenire. Echini marini (inquit Aetius) ex vino mulso & garo praesumpti ventrem leuiter subducunt. Referuntur autem inter edulia modici alimenti. Cibos auersantibus appetentiam excitant, vesicam expurgant, vrinam laBb. ii. xant: quod & Galenus libro de attenuante victu, & item Dioscorides confirmant. Frustrà traditum est Echinos saeuitiam maris praesagire. Nam quum tam multis proboscidibus muniti sint, à fluctu minimè volutari possunt: neque spinas (vt creditum est) atterunt. Echini cum spinis suis contusi, calculos sanant. modiis singulis hemina bibitur, donec prosit, & aliàs in cibis ad hoc proficiunt. Totum Echini corpus vstum, cinerem facit extergentis digerentisque facultatis: quo nonnulli ad excrescen tem in vlceribus carnem, & ad sordida vlcera vtuntur.","prev":{"citation":"De aquatilibus 386-2","label":"DE MINORI ECHINO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/386-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 388","label":"STELLAE MARINAE EDVLES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/388"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}